Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 161 —
fideli nostro Wolframo de Panoviez aut venerabili d. Johanni,
episcopo Olomucensi, vel illustri Boleslao, duci Legnicensi,
super nostram gratiam regiam debebit et tenebitur assignare,
per ipsos vel eorum alterum supradictis dueibus nostro nomine
assignandas.
In eujus etc.
Acta sunt haec Wratislaviae a. d. 1337, feria IIT. proxima
post octavam Epiphaniae.
(Grünh. II. 380. — Eml, IV. 386.)
146. Joannes rex Nicolaum, ducem Opaviae, in pos-
sessione ducatus Ratiboriae promittit defendere.
1337, 14. Januar.
Johannes D. gr. B. rex, L. comes, omnibus in perpetunm.
Inter cunctas sollicitudines, quibus ex diversorum negotiorum
regni nostri et nostrae dicioni subjectorum varietatibus diversi-
mode pergravamur, illud de potissimis esse censemus et arbi-
tramur, ut quilibet regni nostri incolarum et maxime hi, in
quibus honor et status reipublicae nostrae residet et salvatür,
in suo statu, dignitatibus, juribus et honoribus per nostrae
regiae tuitionis et defensionis praesidia congrue conserventur.
Hine est, quod nos pensantes gravia disturbia nuper
inter illustres principes Nicolaum Oppaviae et Ratiboriae
ex una, et inter dominos Wladislaum Bithumiensem, Kazi-
mirum Thesinensem, Boleslaum Valchenbergensem, Polkonem
Opuliensem, Albertum Strelicensem et Johannem Osswe-
czinensem, duces et vasallos nostros, parte ex altera, super
terris Ratiboriae et aliis possessionibus et dominiis, quae
illustris Leszko, olim dux R. princeps. et vasallus noster,
tenuit et possedit, et super quibusdam dominiis, possessionibus
et iuribus suborta, ae super eo, quod dieti duces ipsum illustrem
ducem Nicolaum super possessionibus et rebus, quae a nobis
in feudo tenet et tenuit praedictis, cum et ipsi duces nostri
fuerint et sint vasalli hereditarii, coram nobis non iure feu-
dali, sed potius polonieali conveniri et secum iudiciali examine
experiri contendebant: talibus et consimilibus diseriminibus
Codex jur. boh. IL. 1. 11