1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 159 —
Quo termino veniente et partibus praedictis nobis pro
tribunali sedentibus personaliter coram nobis conparentibus,
quaestio suborta erat inter ipsas partes, quo iure, utpote
polonicali aut feodali, dicta quaestio tractari agitari deberet
et finiri, asserentibus praedictis ducibus, quod cum ipsi Poloni
essent et iuxta continentiam litterarum mostrarum ipsis du-
cibus ius polonieale in suis dumtaxat terris habendum et
exercendum dedissemus, eos in dictis quaestionibus in iure
polonicali, et non feodali, conservare et secundum polonicale
ius eos audire, decidere et diffinire deberemus; duce vero
Nieolao e contrario. asserente et allegante, quod cum dicti
duces essent vasalli et feodatarii nostri, idemque dux Nicolaus
esset vasallus et feudatarius noster, ipsi quoque duces super
ducatu R. et super eaeteris terris, ut praedicitur, qui inquam
ducatus quaeque terrae essent feoda nostra, tanquam veri do-
mini feodi et patroni, ergo inter partes praedictas super rebus
feodalibus non polonicali, sed feodali iure esse procedendum,
(et) quia ducatus R. et caeterae terrae in quaestionem, ut
praedieitur, deductae non infra limites terrarum dictorum
ducum, sed sub nostrae maiestatis dicione tanquam speciale
dominium et honorabile feodum, illustri personae dumtaxat de-
bitum, distincta permanerent, ipse quoque dux Nicolaus esset
cum omnibus terris suis de foro nostro feodali, et cum ipsi
duces sint actores contra eum, eius forum utpote feodale, et
non ipse dux Nicolaus ducum praedictorum, utpote polonicale,
sequi deberent et tenerentur.
Nos siquidem, quo iure praedictorum merito in causa
praedicta procederemus, multis tractatibus praehabitis, inter
ipsas partes invenire non valentes, tandem cum principibus,
magnatibus et baronibus caeterisque nobilibus locum, in quo
pro tribunali sedebamus, mutantes, nos locum recepimus in
sequestrum et a singulis pro utraque partium praedictarum
induetis quaesivimus, quid cuilibet eorum videretur in dieta
quaestione iuxta ea, quae praedicta sunt, potius polonicali
quam feodali iure foret procedendum ? Et licet multitudo magna
venerabilium, illustrium, ingenuorum et nobilium personarum
petitiones et allegationes ducis Nicolai praedictas tanquam
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile