Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 148 —
territorio et districtu praedictis posset aligualiter suboriri de
jure vel de facto, illas vel illa irritas, cassas, vacuas esse
volumus et inanes nec alicuius in antea habere roboris firmi-
tatem, Promittentes sincere et bona nostra fide, praestito
juramento, contra praemissa omnia et singula per nos, heredes
nostros habendos seu propinquos nunquam facere vel venire,
nec etiam motu aliquo attemptare, de jure vel de facto, nec
quovis ingenio ad impediendum, quo praemissa sunt, opem vel
operam ad hoe dare.
In eujus etc.
Datum Wratislaviae a. D. 1337 in octava Innocentum.
(А. К. — Griinhagen I. p. 141, — Eml, IV. 367.)
135. Henricus dux Slesiae dominus de Furstemberg
et in Jawr, resignat Joanni regi et suis heredibus civi-
tatem Luban cum oppido Fridberg, Zaraw et Tribul.
1337, 4. Januarii.
List Henrycha knieZete slezského a javorského, Ze jemu král Jan
český dal město Hlohov a to do života jeho, on pak zase, knieZe Henrych
jmenovaný, za to dal JMsti Luban s městečkem Frydberkem, Zarov a
Tribul se vším příslušenstvím a panováním 18837. (A. K.)
Nos Heinricus D. gr. dux Sleziae, dominus de Furstin-
bergc et in Jawor, ad universorum notitiam tenore praesen.
tiun volumus pervenire, quod cum serenissimus d. Joannes
B. rex ac L. comes, sororius noster carissimus, civitatem
Glogoviam et districtum ad vitae nostrae tempora dederit,
nos viceversa pro nostro posse pro hujus nobis impensis bene-
fieiis recompensam non immerito, ubi potuerimus, facere cupi-
entes, civitatem nostram Luban eum oppido nostro Fridberge,
Zaraw et Tribul cum castris et vasallatibus, juribus, vid. et
Senftinberge, Zachow et Zwet cum earumdem omnium posses-
sionibus, reditibus, hominibus et dominio et rebus aliis, in
quibuscunque consistant, usque ad aquam Ques dictam, aut
alias ubicunque sitis, ad praedictum dominum pertinentibus,
omni eo jure, quo hucusque tenuimus et ad nos dignoscuntur
pervenire, dicto d. regi, heredibus et successoribus suis,
Boemiae regibus, praesentibus assignamus, et nobilibus viris