EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

-- 10

23. Oct, reguum Boemiae nullas alias litteras imperatorum possidere , g V quam bullam auream Friderici II. 1212 unam et 1216 alteram.

Anno 1323 mentio fit de quibusdam documentis, in quibus et per quae barones regni Boemiae se obligaverant Alberto regi Romanorum, quod nullum deberent sibi in regem Boemiae assumere, nisi unum ex prineipibus et de domo ducum Austriae". Documenta haec commemo- rantur apud Petrum abbatem Aulae Regiae, vocanturque , ardua privilegia, privilegia quaedam fortissima, in quibus majores barones Boemiae temporibus Alberti Rom. regis, ducum Austriae genitoris, ipsis hisce du- cibus Austriae plura incaute juramenta fecerant et promissa.

Quorum doeumentorum anno 1898 a ducibus Austriae regi Joauni restitutorum, contextus et tenor plane ignoratur, documentis ipsis expost verisimillime exstinctis.

Rudolfus dux Austriae in generali conventu regni Boemiae diebus 8.—15. Oct. 1806 celebrato, Heinrico duce Karinthiae amoto, in regem est electus, duxitque uxorem Elisabetham, regis Wenceslai II. viduam.

(Chron, Aulae Regiae, Chron. Benesii atque Francisci ad annum 1523.)

Nos Johannes episcopus Pragensis, Heynco de Duba, Thobias de Bechingen, Heinricus de Rosemberg camerarius, Albertus de Seberg, Reymundus de Luchtemburg subcame- rarius, Heinricus de Lypa, Ulricus de Luchtemburg, judices jurati et universitas civium in Praga . . .

Ad universalem notitiam cupimus pervenire, quod a do- mino nostro Alberto, Romanorum rege, alias litteras, gratias et privilegia regnum Bohemiae tangentia nee petivimus nec habemus, nisi litteras infra scriptas, quas sub bulla aurea regnum Bohemiae habere dinoscitur, (et quas) praefatus rex ipsi regno Bohemiae sui gratia confirmavit.

Quarum litterarum tenor de verbo ad verbum dinoscitur est talis: i

Fridericus divina favente clementia Romanorum impe- rator electus etc.

Datum in nobili civitate Basiliensi VI. Kal. Oct. (= 1212, 26. Sept.) (Vid. Codex juris Bohemici I., 25.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile