EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

102

Recognoscimus nichilominus, quod, si cives iam dicti procurante seu mandante aduocato ipso hostes ciuitatis aut nostros insequendo aut etiam invadendo dampnificati raciona- biliter fuerint, ipsa sua dampna eis tenebimur resarcire.

Si quis vero feudalium districtus Gorlitzensis bona sua, quae possidet, quocunque titulo vendere seu alienare decreuerit, per aduocatum praefatum licenciam recedendi de eisdem sibi dari simplieiter inhibemus, quousque per viam amoris, aequitatis vel iusticiae cum suis omnibus componat creditoribus, quibus scienter praesens debitorie fuerat obligatus.

Et ne quis, cuiuscunque conditionis, status vel praeemi- nenciae fuerit, tabernas unam vel plures infra distantiam miliaris unius a ciuitate ipsa de novo praesumat omnimodo instaurare, vel tutelam Judaeorum Gorlitzensium, quos ciuibus saepedictis gubernandos, regendos et ab injuriis quibuslibet perpetuo defensandos nostro, heredum et successorum nostrorum prae- pietorum nomine et vice committimus curam, sibi ausu temerario vendicare.

In quorum omnium testimonium et cautelam ampliorem praesentes literas fieri et sigilli nostri majoris patrocinio fecimus roborari.

Datum et actum Gorlicz a. D. 1329, XIV. Kal. Junii.

(E copia Rudolfi episcopi ddo. Godow 25. Nov, 1424 in archivo civ. Gorliczensis asservata typis exc. Tschoppe et Stenzel. Kohler I. 148.) |

89. Vitko episcopus Misnensis contestat divisionem bonorum inter fratres suos dom. Henricum et Thymonem de Kolditz.

1330, 5. Febr. (Mogelin.)

(Arch, S. Wenc.)

9. Ulrieus comes de Leuchtenberg declarat se esse vasillum Joannis regis in medietate castri Peczenstein. 1330, 9. Febr.

List Oldiicha lantgrabi z Laytmberka, że od króle Jana na zámek Peczenstein léno přijal. 1330,

(A. K. Emler IIT. 1618.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile