1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 96 —
nobis videbitur pro nostro, terrarum praedictarum et hominum
nostrorum commodo expedire libera facultate.
Volentes et firmiter statuentes, ut, si forte nos, heredes
aut successores nostri sublati de medio fuerimus, heredibus
legitimis et praesertim maseulinis non relietis, extunc iam
dicta bona nostra, terrae, civitates et oppida cum omnibus
pertinentiis suis, ut praedicitur, ad fratres nostros, principes
illustres, d. Conradum videlicet, ducem Slesiae et Glogoviae,
dominum Olsnensem, ac d. Joannem, ducem Sleziae et Glogoviae
ac dominum Stynaviae, heredesque masculos duntaxat, si quos
reliquerint, si autem nullos post se masculos reliquerint, ad
regnum Boemiae praedictum libere et hereditarie debebunt
pertinere. |
Hoc tamen adiciendum duximus nominatim, quod si nos
ipsi, heredes vel successores nostri praefati cum clericis, ciuibus,
rusticis et Judeis nostris aliquid causae, quaestionis vel iudicii
instauraverimus, de his et huiusmodi rex, heredes et succes-
sores sui praedicti nobis, heredibus vel successoribus nostris
superstitibus intromittere se non debeant quovis modo. Si vero
nobiles vel fideles terrarum nostrarum suprascriptarum debitam
per nos, heredes vel suecessores nostros de suis quaestionibus
aut causis nobis motis, de quibus iuxta literarum regalium
datarum nobis continentiam, secundum fidelhum nostrorum
sentenciam et dictamen subire tenemur et facere judicium,
assequi non possint iusticiam: regem, heredes et successores
suos praenotatos adire poterunt, libere querelas ipsorum propo-
nere et defectus, nosque heredes et successores nostri praedicti
citati ibidem coram rege videlicet, heredibus et successoribus
suis, Boemiae regibus, ubicunque fuerit, Boemiae aut Poloniae
coram altero vero principe per eos ad hoc iudice deputato;
sisti tenebimur in terra Wratislaviensi duntaxat iudicio, facere
et subire de nobis, heredibus vel successoribus nostris conque-
rentibus quibuslibet iusticiae complementum.
Illud insuper specifice decrevimus exprimendum, quod si
fortasse nos, heredes vel successores nostros gravatos inopia,
debitis aut alia causa rationabili aliqua territorii et dominii
aliquanti de nostris vendere aut obligare continget munitionem
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile