EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

75

possidere jure et titulo feudali. Volentes quod heredes ac successores nostri, domini in Plawen praelibati, quandocunque saepedictum dominium vacare contigerit, ipsum ab eodem domino nostro rege aut a suis heredibus seu successoribus, regibus Bohemiae, in feodo recipere semper deinceps debeant et tenere, et facto sibi per eos servandae perpetuae fideli- tatis homagio, sicut et nos nunc spontanea et libera voluntate fecimus, ei vel eis tanquam eius vel eorum vasalli sincera fide cum praedictis bonis omnibus intendere debeant et parere.

Hujus rei testes nostri sunt vasalli infra seripti perti- nentes ad nostrum dominium fpraelibatum, videlicet strenui milites Tosso de Schoeneneck, suus filius Conradus, Ditricus de Tossenuelt, Cunradus dictus Sak et Nicolaus, frater suus, militaris, Henrieus de Machwitz, Eberhardus de Widersperch, Cunradus de' Milin et Heinzelinus dictus Roder, militaris, et quam plures alii fide digni.

In cuius rei ..

Dat. Pragae a. D. 1327 III. Idus Martii. (A. K. Emler III. 1288.)

/ 68. Infeudatio terrae Plavnensis. U 1327, 15. Mart. List pana Henrycha starsieho z Plavna, že jest přijal léno od króle Jana českého a že po věčné časy manem býti i jeho budúácí. 1327. Nos Henricus advocatus de Plawe senior et Henricus, ipsius filius senior, recognoscimus tenore praesentium et fatemur, quod licet olim progenitores nostri bonae memoriae quondam a viris spectabilibus, comitibus de Eberstein, terrae Saxoniae, retroactis temporibus dominium eorum in Plawe, quod nunc tenemus et ad nos ex successione legitima devo- lutum, in feudo recepisse ac etiam possedisse noscantur, tamen quia dudum eorundem comitum generatio ita quod superstes nullus reriansit, penitus est extincta, multorum sapientum, quos super eo requisivimus, sumus certa et sana informatione edoeti, quod ipsum nostrum dominium Plawe


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile