EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

51

episcopum et successores ejus praefatos ac ecclesiam ante- dictam confovere, protegere et conservare favorabiliter et inviolabiliter in eisdem.

In cujus rei testimonium praesentes literas exinde fieri et sigillo nostro majori jussimus communiri.

Datum Brunnae a. D. 1323, IL. Nonas Septembris.

(E codice privil, episc, Olomue. exser, Boëek, Codex Mor. VI. 236. Emlev III. 899.)

47. Joannes rex statuit, ne incolae ducatus Opa- viensis duci Nicolao bernam dent, nisi talis a Bohemis et Moravis recipiatur.

1323, 13. Sept.

Nos Johannes D. gr. B. et P. rex ac L. comes.

Recognoscimus et fatemur tenore praesentium universis, nos de regno nostro Boemiae et ab incolis ipsius regni rece- pisse omnes bernas, quas nobis iuxta consuetudinem hactenus observatam pro coronatione nostra et maritagio seu copula maritali nostrarum filiarum, quae natae sunt usque modo, debebant et tenebantur vel deberent aut tenerentur dare. Profitentes etiam, nos ius ad aliquam bernam recipiendam ulterius propterea non habere, ac promittentes, quod a dictis incolis et de regno praedicto occasione huius vel alia qua- eumque causa numquam inantea aliquam recipiemus bernam . nec pecuniam, nisi tantum si nobis aliquae filiae post datam praesentium disponente diuina gratia nascerentur, et tunc pro ilis, videlicet pro qualibet earum, dum ad annos nubiles pervenerit et tradita fuerit copulae maritali post hoc imme- diate elapso uno anno incolae praedicti universi et singuli praedictam bernam per unum fertonem, videlicet sedecim grossos denarios, dare de laneo quolibet tenebuntur.

Cupientes etiam, ut terra nostra seu ducatus Oppauiensis et ipsius incolae eadem gracia et iuribus, quibus barones et nobiles nostri Boemiae et Moraviae utuntur, frui valeant et gau- dere, ipsi nostrae terrae seu ducatui Oppauiensi ac eius incolis

4*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile