1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 485 —
scientia eadem imperiali auctoritate redigimus et firmamus,
apud regnum, reges et coronam B. inseparabiliter jure here-
ditario perpetuis temporibus permansura,
Dicta vero castra Luterburg et Rosenstein nec non
oppida Allen et Heubach, cum villis, bonis, possessionibus,
districtibus et pertinentiis supradictis, quae memoratus frater
noster, marchio Moraviae, virtute administrationis et potestatis
sibi per nos traditae, sicut praemittitur, in permutationem
hujusmodi transire constituit, renuntiatione et cessione ipsius
tanquam administratoris regni nostri B. admissis, favorabiliter
s. Romano Imperio ejusque camerae incorporamus, invisce-
ramus, annectimus et unimus atque in jus, proprietatem, feudum
et dominium ipsius Imperii ex certa nostra scientia imperiali
reddimus, in eisdem Imperii potestate, jure et dominio ac
proprietate perpetuo permansura.
Promisimus equidem et sincere promittimus per prae-
sentes nos qui supra Rom. Imperator pro nobis et successo-
ribus nostris regibus et imperatoribus Rom., dietus vero frater
ilustris Joannes, marehio Moraviae, velut administrator, pro-
curator et negotiorum a nobis ut a rege B. ad hoc, sicut
patet, constitutus, pro nobis heredibus et successoribus nostris,
regibus B. praedictum permutationis contractum in toto vel
in parte sui qualibet semper attendere et perpetuis tempo-
ribus inviolabiliter observare ac nullo unquam tempore contra
eum nullo modo directe vel indirecte, jure vel facto, per nos
vel personas interpositas, quocunque colore quaesito, facere
vel venire aut etiam quippiam in eius jucturam, rescissionem
seu praejudicium quomodolibet attentare.
henuntiantes . ..
Praeterea nos ...
(Signumserenissimi principis dominiCaroliIV.
R. I. invictissimi et gloriosissimi)
Testes hujus rei . .
Datum Normberg a. D. 1360, Indictioni XIIL, secundo
Nonas Decembris, regnorum nostrorum anno 15, Imperii 6.
(A. K. — Balbin VIII. 250. — Lunig I. n. CCXXVII, —
Brandi IX. 208.)
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile