1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 49 —
Henricus D. gr.dux Slesiae, dominus de Jaur et Furstenberg.
Ut modus et ordo gestorum nostrorum, qui efficaci per-
manentia perpetuo oportet et debet subsistere et solide per-
manere, in memorabilibus récordantur et redigantur jugiter
valituris, vigor aequitatis et ordo postulat rationis. Hine
ieitur est, quod.nos Henrieus dux praedictus ad perpetuam
rei memoriam praesentibus recognoscimus, quod matura deli-
bera ione praehabita et omnium et singulorum fidelium et
consilariorum nostrorum consilio accedente et laude re-
signamus et dedimus ac donavimus, quinimo praesentibus
resignamus, damus et donamus omnia et singula jura, quae
sive ex origine nostrae nativitatis et sanguinis quorum-
cunque progenitorum nostrorum, vel ex successione legitima,
sive feudali titulo a sacro Imperio vel Romanorum rege vel
a quocumque alio dependeant dominio, nobis, heredibus ac
successoribus nostris in marchiis, provinciis, terris et posses-
sionibus Luzicensi, Lubucensi et Budissinensi, ac etiam
in civitate Frankenford sita prope ripam fluminis dieti
Odera, vel ad eas vel ad alteram earum unquam compe-
tierunt, competunt vel in futurum competere poterunt quo-
cunque titulo sive modo, cum omnibus et singulis civitatibus,
oppidis, eastris, castellis, munitionibus, foris, villis, allodiis,
comitibus, libertinis, baronibus, ministerialibus, vasallis, inqui-
linis et accolis, ad praedictas marchias, provincias, terras et
possessiones et ad civitatem Frankenford praedictam de jure
vel consuetudine quocunque modo vel titulo spectantibus,
serenissimo principi domino Joanni, B. et P. regi, L. comiti,
marchiaeque Budissinensi domino, heredibus et successoribus
ejus in perpetuum tenenda, possidenda, pariter et habenda.
Expresse nos, praefatus dux Henricus, nullum heredum super-
stitem habentes, heredum et successorum nostrorum nomine
renunciautes in his seriptis omni beneficio in integrum resti-
tutionis, interdicti, de dolo actionis, beneficio cujuscunque
juris, quo quis resignationem, dationem et donationem per se
factam retractare poterit aut potest.
Testes etc.
In cuius rei etc.
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile