1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
Prooemiu tn.
Inte: multa eximia quae Boemiae regnum Carolo IV.
regi suo, , patri patriae“ debet, non ultimum locum obtinet,
quod ille fuit qui archivum documentis juris publici reponendis
et asservandis instituit.
Documenta archivi usque ad annum 1420 in cancellaria
imperiali servabantur, unde jussu Sigismundi regis in
firmissimam arcem regiam Krivoklat (Burgleins) una cum
tabulis terrae, corona et insignibus regalibus translata sunt.
Arce Kiivoklat a. 1422 igne consumpta, omnia haec cimelia
regni in regiam civitatem Novam Plznam, ac demum in regiam
arcem Karlstein sunt devecta. (Dsky zemské jit na Karlsteind
se chovají © vsechna jind prdva zemskd vsie zemé éeské à s koruna
křálovstvie. Letopisové Gest) '
Quem in modum archivum Karlsteinense constructum
fuerit, edocemur e relatione domini Menhardi de Nova Domo,
a. 1437 burgravii Karlsteinensis. Documenta erant reposita
in quatuor archis sive cistis, distinctas signaturas habentibus.
Prima areha continebat instrumenta regnum Boemiae ejus-
demque regni coronam spectantia; secunda litteras ducatum
Austriae marcam Brandeburgensem, castra et feuda regni
tangentes, litteras fundationis Collegii Caroli IV. et praepo-
siturae OO. SS. in castro Pragensi, fasciculum litterarum
Wenceslai IV., collectionem sententiarum judieii terrae, fasci-
culum litterarum Moraviam tangentium, litteras papales. In
tertia cista, ferrea, inclusa erant registra bernae regalis cum
registris proventuum regalium; in quarta, parva, registra litte-
rarum minoris momenti.
Circa a. 1500 Wladislaus rex Ordinibus baronum et
equitum concessit, ut jura terrae ex tabulis et privilegiis in
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile