Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 370 —
miae nomine regis Poloniae confert oppida Bieczin et
Kreuzeberg, eumque et Bolconem ducem Svidnicensem
ob omnibus debitis pro parte regis Poloniae absolvit.
1358, 27. Maii.
List Ludvíka krále uherského, jímž vyznává, kterak ciesař Karel
jemu a Kazimirovi Lráli polskému kniežetstvie Plocenské dává a za to on
jemu městečka Byčín a Krucemburk poddává v manstvie, i budúcím
kralóm českým.
Nos Ludovicus D. gr. Hungariae ete. rex, notum facimus
universis, quia serenissimus et invictissimus princeps et do-
minus, d, Carolus R. s. a. et B, rex, occasione sincerae
dilectionis et favorosi affectus, quo personam nostram necnon
magnifiei principis, d. Kazimiri, regis Poloniae illustris, fratris
nostri dilecti, pia benignitate prosequitur, nobis ambobus,
heredibus et successoribus nostris, Hungariae et Poloniae
regibus, ducatum Plocezensem eum appendiis, dominio et perti-
nentiis suis, necnon omnia jura, quae sibi in praedicto Ploc-
ezensi ducatu et aliis principatibus Mazoviae competunt, rite
donavit, sicut in literis iactis desuper lucidius continetur: nos
tanto favori volentes vicem rependere et benignis ac fraternis
exhibitionibus ipsius relativae dilectionis studio respondere,
sibi, heredibus et suecessoribus suis, regibus D et ejusdem
regni coronae, oppida Bitezyn et. Kreutzeberg cum vasallis,
distrietibus, metis, dominis et cireumferentiis suis, delibera-
tione praevia et sano fidelium nostrorum accedente consilio,
auetoritate procuratoria, qua in hoe et omnibus infra scriptis
àc eorum quolibet nomine et vice dieti regis Poloniae, nostri
fratris, plene potimur, reddimus et restituimus; universos et
singulos vasallos, cives, homines et inhabitatores oppidorum
et pertinentiarum hujusmodi nostro et dicti regis P. nomine
ab omni fidelitatis et subjectionis homagio, juramentis et pro-
missionibus nobis utrobique praestitis, virtute praesentium
absolventes, ipsumque regem Rom. et B. neenon illustrem
principem, d. Bolkonem, ducem Swidnicensem, consanguineum
nostrum, fidejussores et compromissores ipsorum, ab omnibus
debitis, in quibus praefato regi Poloniae per literas seu alio
quovis modo obligari noscuntur, nomine et vice, quibus supra,