Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 86 —
illis juribus et bonis consuetudinibus, quae et quas barones
et nobiles regni Boemiae et marchionatus Moraviae habent
et obtinent, quibus et eos uti et gaudere volumus, promittimus
conservare; dantes eis has nostras literas nostro sigillo et
serenissimi domini nostri, domini Johannis, Boemiae et Polo-
niae regis ac Lucemburgensis comitis, sigillatas in evidens
testimonium super eo.
Datum Brunnae A. D. 1318, XIV. Kal. Augusti.
Et nos Johannes D. gr. B. et P. rex ac L. c., ad instan-
tiam et petitionem illustris Nieolai, ducis Opaviae, principis
nostri dilecti, nostra sigilla ad meliorem praemissorum certitu-
dinem praesentibus duximus appendenda.
Dat. anno, loco et die praedictis.
(E renovatione ab anno 1389 in. archivo Statuum Opaviae, —
Chyt. VII, 243.)
30. Confirmatio privilegiorum ducatus Opaviensis.
1318, 19. Julii.
Nos Nieolaus D. gr. dux Opaviae, promittimus fide bona,
quod dilectis fidelibus nostris, baronibus et nobilibus ducatus
nostri Opaviensis, quos gratia prosequimur speciali, omnia privi-
legia per reges Boemiae ipsis concessa, cum quibus jure apud
nos se juvare debent et possent, et cum quibus apud dominum
nostrum, d. Joannem B. et P. regem ac L. c. se juvisse de-
buissent et etiam potuissent, rata et grata volumus et incon-
vulsa servare, sub harum, quas sigillo nostro una cum sigillis
ser. domini nostri d. Johannis B. et P. regii ac L. c., sigillari
rogavimus, testimonio literarum.
Datum Brunnae A. D. 1318 XIV. Kal. Augusti.
Et nos Johannes D. gr. B. et P. rex ae L. comes,.ad
instantiam et petitionem illustris Nicolai, ducis Opaviae, prin-
cipis nostri dilecti, nostra sigilla ad majorem praemissorum
certitudinem praesentibus duximus appendenda.
Datum anno, loco et die praedictis.
(E renovatione anni 1339, ut supra. — Chytil. VIL 243.)