EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

35

Obligantes nihilominus nos, heredes et successores nostros praedictos sub praemissojuramento corporaliter praestito, solemni stipulatione interposita, ipsi domino nostro regi, heredibus et successoribus suis praefatis promittimus, quod quotiescumque et quandocumque ipse dominus noster rex jusserit et ejus jusserint successores, ipsum et eos juvabimus et juvari volumus per heredes et successores nostros contra omnem hominem fideliter toto posse, tamquam ejus fidelis vasallus, necnon ad omnia et singula in perpetuum, quae jura feudi exigunt et requirunt et etiam quae quisque fidelis vasallus suo vero domino facere potest in omnibus atque debet.

Hoc autem specialiter expresso, quod si nos vel quem- cumque ex nostris heredibus et successoribus nobis succeden- tibus in ducatu praedicto continget decedere, filiis legitimis non relictis: extune statim ducatus ipse cum omnibus et sin- gulis supradictis ad dictum dominum nostrum regem et heredes ac successores suos praedictos et ad regnum praedictum Boemiae libere revertatur.

Promisimus denique et promittimus solemni interposita stipulatione, ut praemissum est, pro nobis, heredibus ac suc- cessoribus nostris praedictis sub praestito juramento, praedicta omnia et singula praedictorum firmiter servare perpetuo et inviolabiliter adimplere.

Testes . .. . In quorum . . .

Datum Pragae V. Non. Julii A. D. 1318.

(А. К. Arch. 8. Wene, Chytil VI, 136, Grimhagen LI. 467. Eml, III, 454, Pulkava ad a. 1318.)

29. Promissio baronibus et nobilibus ducatus Opaviensis a duce Nicolao facta.

1818, 19. Julii.

Nos Nicolaus D. gr. dux Opaviae. Ad universorum noti- tiam volumus pervenire, quod volentes dilectos fideles nostros, barones et nobiles ipsius ducatus nostri Opaviensis, quos pleno et gratioso favoris applausu amplectimur, ad debita et gratuita provocare servitia, pollicemur eisdem, quod eos in omnibus

3*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile