Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 347 —
gratiose, promittimus bona nostra fide, sine dolo, dicto domino
nostro adversus omnes principes, nobiles, barones, vasallos et
alios quoscunque homines, cujuscumque praeeminetiae, gradus
sive dignitatis existant, nullo penitus excepto, in omni eventu
sive casu, quotiens necessitas ineubuerit, et nominatim ac
expresse ad recuperationem jurium, utilitatum et pertinen-
tiarum, quae de corpore regni et coronae Boemiae quavis
oceasione seu causa alienata sive distracta noscuntur, adversus
principes, barones, vasallos ac ceteros homines dieti regni et
coronae, fideles ipsius et subditos, qui occasione praefata non
contenti fortassis, quod hujusmodi utilitates, jura et proventus
regni et coronae Boemiae repetantur ab eis aut alia inten-
tione quacumque, contra praedictum dominum et fratrem
nostrum ecaleaneum rebellionis erexerint, quotiens et quando
per ipsum aut suo nomine requisiti fuerimus, auxiliari, coope-
rari et assistere fideliter, sicut decet, auxiliis, remediis et
consiliis opportunis. Promittimus etiam et sincere spondemus,
nos de principibus, baronibus, vasallis et subditis domini et
fratris nostri verbo, facto, persuasione aut consilio non intro-
mittere, imo quotiens aliquis ex eisdem quacumque temeritate
contra praefatum dominum nostrum insurrexerit, nos insurgentis
seu rebellantis ipsius contumaciam, una cum praefato domino
nostro, compescere et refrenare tenebimur et debemus.
Praesentium ...
Datum Pragae a. D. 1350, indictione tertia, IL. Nonas
Januarii
(А. К. — Brandl VIII. 2.)
300. Fridrichs, Baltazars, Ludewigs und Wilhelms,
lantgrafen zu Duringen und markgrafen zu Meissen,
mit Karln dem Rómischen Kunig als Kunig zu Behem,
Johannsen markgraten zu Merhern und Wentzlawen,
seinen brudern, einung und verbiindnus.
1350, 6. Februarii. (Budissin.)
List Fridricha markrabi míSenského, lantkrabi durinskóho, kdeż se
zavazuje, dědice i budúcí své, Karlovi českému králi, dědicóm i budúcím.