Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 340 —
divorum Friderici Imperatoris et Friderici regis' Roma-
norum augustae potentiae, in quibus iidem illustri principi,
domino Ottakaro primo, quondam Boemiae regi, et suis
successoribus, Boemiae regibus, dominis nostris, ius et po-
testatem investiendi episcopos regni Boemiae praenotati, et
reverendo in Christo patri, domino et episcopo Olomucensi,
qui pro tempore fuit, suisque successoribus, insignem circulum
domino Wladislao, Boemiae duci illustri; qui regnum prae-
dietum ante coronationem suam regebat, et eiusdem Wla-
dislai heredibus et successoribus, dominis nostris, in Nati-
vitate Christi, Pasce, Penthecostes ac beatorum Wenozeslai
et Adalberti, patronorum Boemiae, festivitatibus, ad instar
Imperatorum et Romanorum principum imponendi, vt tamen
a nemine praeterquam a reverendis in Christo patribus,
dominis Pragensi vel Olomucensi episcopis aut eorum altero,
qui dum alterum abesse contingeret, vices suppleret amborum,
imponi deberet, licentiam et facultatem gratiosius erogarunt
et hoc edictis ac mandatis imperialibus et regiis perpetuo
statuerunt.
Alterum vero, videlicet illustrem principem, ducem
Opaviae, heredes et successores ipsius, propter donationem
clarae memoriae illustris et excellentis principis, domini Otta-
kari secundi, quondam Boemiae regis, quam patri eiusdem ducis
fecisse dinoscitur, dum terram Moraviae dividens, ducatum et
principatum Opaviensem creavit ex novo, ipsumque dominum
ducem, quem de mera suae benignitatis gratia sublimavit in
principem, heredes et suecessores ipsius unacum ducatu sive
principatu praefato sibi, heredibus ac successoribus suis, regibus
Boemiae, dominis nostris, ac eiusdem regni coronae voluit
inmediate subesse, dictus serenissinus dominus et frater noster
etiam sibi heredibus et suecessoribus suis, Boemiae regibus,
dominis nostris, et eiusdem regni coronae tamquam rem appro-
pria'am et inseparabiliter incorporatam, regno Boemiae prae-
fato specialiter et ex nomine reservavit.
V. Et de Romanae regiae suae potestatis plenitudine statuit,
quod omnes supradictae sententiae et clausulae Imperialium et
regalium litterarum, quae a R. Imperatoribus et regibus, praede-