Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 332 —
Alterum vero, videlicet ducem Opaviae, heredes et suc-
cessores ipsius, propter donationem clarae memoriae illustris
Ottakari secundi. guondam B. regis, proavi nostri, guam patri
eiusdem ducis fecisse dinoscitur, dum terram Moraviae dividens,
ducatum et principatum Opaviensem creavit ex novo, ipsumque
ducem, quem de mera suae benignitatis gratia sublimavit in
principem, heredes et successores ipsius unacum ducatu
seu principatu praefato sibi et heredibus ac successoribus
suis, regibus Boemiae, ac eiusdem regni coronae voluit imme-
diate subesse; nobis etiam, heredibus ac successoribus nostris,
B. regibus, et eiusdem regni coronae, tamquam rem appro-
priatam et inseparabiliter ineorporatam regno B. praefato
specialiter et ex nomine reservamus.
(Vid, hujus Codicis I. n. 60.)
V. De Romanae regiae potestatis plenitudine statuentes,
quod omnes supradictae sententiae et clausulae imperialium
et regalium litterarum, quae a Romanorum Imperatoribus et
regibus, praedecessoribus nostris, dictis B. regibus et princi-
pibus, regno et coronae DB. indultae noscuntur et quas ad
probationem dictarum intentionum adduximus, semper et ubique,
in iudicio et extra, ac in singulis actibus, publicis et privatis,
quotiens praesentium tenorem legi sive publicari contigerit,
eiusdem efficaciae, vigoris et auctoritatis existant, ac si in
figuris propriis originalia viderentur; eo praecipue, cum eadem
originalia pridem per nos ac nonnullos Romani et DB. regnorum
principes, barones et proceres, illustri Johanne marchione
Moraviae, fratre et principe nostro praedicto, ibidem in prae-
sentia constituto, ascultata et examinata fuerint diligenter,
sicut etiam nos, progenitores et praedecessores nostri, D. reges
illustres, in supradietorum iurium vera et justa possessione
perstitimus praescriptione temporum diuturna et divina favente
clementia persistimus in praesenti.
VI. Decernentes ac edicto regis deinceps perpetuo statu-
entes, quod supradictus princeps et frater noster, heredes et
proheredes sui, marchiones M., eundem marchionatum a nobis
velut rege Boemiae, heredibus et successoribus nostris, B. regibus,