Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 80 —
Insuper ommia privilegia sibi et suis praedecessoribus
in regnis et dominiis antedictis, coniunctim vel divisim, concessa
et indulta, omnes gratias, donationes et libertates a regibus
Romanorum seu imperatoribus factas innouamus et praesentibus
confirmamus.
Promittimus etiam, si contingat, ducem Lotharingiae,
Brabantiae et Limburgiae,consanguineum dicti regis B. decedere,
liberis proprii eorporis non relictis, quod Nos eidem regi B. in
dueatibus antedictis cum eorum iuribus et pertinentiis adipis-
cendis et retinendis, sicut, proximiori duci, toto posse Nostro
contra omnes homines assistemus, et in omni alio dominio, in
quo successor suus legitimus deberet succedere, et de eisdem
ipsum regem infeodabimus ac omne ius, quod Nos ratione
Imperii possemus petere in dicta successione, eidem regi B.
liberaliter remittemus.
Item promittimus, quod Nos ipsum regem nec ultra
montes nec citra ad parlamentum vel expeditionem Nostram,
privatam. vel publicam, sine eius voluntate ire cogemus ultra
privilegia sibi vel suis praedecessoribus a divis Romanorum
regibus seu imperatoribus concessa, nec propter hoc offensam
Nostram incurret vel indignationem.
Item promittimus, quod ipsum regem Boemiae, nobiles,
vasallos, castrenses, ministeriales, cives, oppidanos et quoscunque
subditos, ecclesiasticos et saecuiares suos, regnorum suorum et
dominiorum, servabimus et tuebimur per sacrum Imperium in
libertatibus, bonis consuetudinibus et statutis suis hucusque
per eos habitis et usitatis, et quod nullum ex praemissis ad
iudicium curiae Nostrae evocabimus nec evocari permittemus,
quamdiu idem rex quaerelantibus de eis paratus fuerit facere
iustitiae complementum.
Item promittimus procurare et efficere pro posse Nostro,
quod dux Austriae omnes literas, quas habet, virtute quarum
aliquod ius sibi posset vindicare in regno Boemiae vel eius
appendielis aut in nobilius, civibus et incolis dict] regni,
restituet, quas etiam vivente domino Henrico, Romanorum
imperatore b. m., reddere promisit.