1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 274 —
datum, metropolitano dicente: „Accipe gladium — merearis
regnare. Qui cum ...“ Accinctus autem ense, similiter ab illis
armillas accipiat, dicente metropolitano: ,Accipe armillas sin-
ceritatis et sapientiae divinaeque circumdationis indicium, quibus
intelligas omnes operationes tuas contra hostes visibiles et in-
visibiles posse esse munitas.* Benedicendo anulo: , Benedic —
benedicantur. Per Christum ...“ Quando imponitur anulus,
dicatur haec oratio: ,Accipe dignitatis — saecula saeculorum,
Amen.“ Deinde accipiat ensem, unde accinctus fuevat, et eum
super altare Deo offerat; quem comes aliis superior vel maior,
qui sit praesens, redimet et redemptum ante eum ferat. |
Cum dat sceptrum et cum pomo dicat archiepiscopus:
„Accipe sceptrum — dominum nostrum.“ Post sceptrum et
virgam: ,Omnium domine — in regno. Per Christum . . ‚“’ Bene-
dietio coronae regis vel reginae. Sequitur: ,Deus tuorum —
repleatur.^ Hie aspergatur aqua benedicta mínutatim super
coronam atque ei per metropolitanum vel episcopum incen-
setur et imponatur capiti per metropolitanum, assistentibus
omnibus episcopis et dicentibus: ,Accipe coronam — fine
glorieris. Qui vivit..." Oratio: „Deus perpetuitatis — iugiter
famuletur. Per Dominum ...^ Antiphona: ,Confortare et esto
robustus vir et observa mandata domini Dei tui ut ambules
in viis eius et custodias ceremonias eius et praecepta eius
et testimonia et iudicia et quocunque te verteris, confirmet te
Deus.“ Et statim dicatur benedietio super eum, quae et in
tempore synodi dicenda est: ,Benedicat tibi — esse con-
sortem. Amen.^ Oratio: ,Clerum ac populum — potiri mere-
antur. Àmen. Quod ipse..." |
Deinde coronatus honorifice per chorum ducatur de altari
ab episcopis usque solium, canente choro responsorium istud:
,Desiderium animae eius ...* Deinde dicat sibi archiepiscopus
sie: „Sta et retine — et plebis eonstituat.^ In hoc loco sedere
eum faciat dominus metropolitanus super solium, dicendo: ,In
hoc regni — qui tecum ...^ Tune det illis osculum pacis
cunctus autem clericorum coetus tali rectori gratulans sonan-
tibus tympanis alta voce concinnat: ,Te Deum laudamus. m
Vulgus vero: ,Hospodine, pomiluj ny."
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile