1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 272 —
roget: „Vis regnum a Deo tibi concessum secundum iustitiam
patrum tuorum regere et defendere ?“ Respondeat: „In guantum
divino fultus adiutorio ac solatio omnium fidelium suorum
valuero, ita me fideliter per omnia acturum esse promitto."
Tunc metropolitanus affetur populum his verbis dicens:
,Vultis tali principi ac rectori vos subicere, ipsiusque regnum
firma fide stabilire atque iussionibus illius obtemperare, iuxta
apostolum: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita
sit sive regi quasi praecellenti?* Tune a cireumstante clero
et populo unanimiter dicatur: „Radi, radi, radi.*
Tune metropolitanus cum omnibus episcopis dieat hane
orationem: ,Te invocamus — regere mereatur.*
Qua finita principe et metropolitano cum ceteris episcopis
prostratis legatur letania, quam archiepiscopus incipiat, can-
tores vero prosequantur usque ad versum: ,Ut praesentem
famulum“ cum aliis sequentibus versibus et orationibus usque
ad orationem „Deus inenarrabilis*, quam aliqnis ex epi-
scopis dicat. |
Archiepiscopus dicat deinde: „Kyrie eleyson.“
Oratio: „Deus gui populis — valeat pervenire. Per do-
minum ...“ „Benedie — glorietur in reguo. Per Christum , . .*
Item oratio: , Omnipotens — salusque populorum. Qui tecum . . .*
Alius episcopus dicat: ,Deus inenarrabilis — quod ipse prae-
stare dignetur.^ Tunc archiepiscopus dicat hane orationem:
„Dominus qui populis (ut supra). Sequitur ad missam in-
troitus: „Protector noster — millia.* Psalmus: ,Quam di-
lecta ...^ Oratio: ,Quaesumus — valeat pervenire. Per...*
Lectio epistolae beati Petri apostoli: ,Carissimi estote — Do-
mino nostro." Graduale: ,Dirigatur — vespertinum.* Versus:
„Domine — vehementer.*
Post epistolam, choro cantante graduale, duo abbates mitrati
in capella saneti Wenceslai recipiant oleum sacrum, quod erit
iu calice magno repositum, qui calix totus coopertus erit cum
panno sericeo, et deferant reverenter ante altare sancti Viti,
tentorio super eos extenso. Calicem vero de manibus eorum
reverenter cum osculo accipiens archiepiscopus ponat in altari,
Deinde finito Alleluia cum sequentia metropolitanus procedat,
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile