EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

mensis Iunii, hoc est die dominico ante festum sancti Viti, nostri patroni. Legati quoque a latere domini pape specialiter remissi cum literis bullatis in eleccione et coronacione pretaxata ipsas publicaverunt cum magna solempnitate. Approbata autem hec sunt per dominum apostolicum anno predicto VI die Novembris in festo beati Leonardi confessoris. Eodem die dominus papa propria in persona fecit solempnem sermonem ad laudem et honorem Dei et sanctorum eius et in fine famam bonam domini electi extollendo et commendando ultra omnes prin- cipes huius temporis ipsum dignitate et honore cunctis preferendo. Ceterum huic laudabili approbacioni interfuit venerabilis pater dominus Arnestus, archiepis- copus Pragensis, cum aliis nobilibus, qui de hoc festo? fuerant speciales legati!. Et egregium collegium tocius curie Romane et cuncti Deum laudantes et ei gracias referentes hanc graciosam et benivolam approbacionem sincero corde commenda- verunt.

CAPITULUM XXI.

*De obitu regis Boemie*?^

Eodem anno in vigilia beati Ruffi martiris rex Boemie cum rege Francie et cum filio suo Karulo in regem Romanorum electo annexis quoque pluribus aliis principibus, ducibus, magnatibus, comitibus, baronibus et de diversis mundi par- tibus militibus pervenit ad regem Anglie hostiliter invadendum. Qui rex ante adventum ipsorum iuxta famosam urbem Parisius metaverat sua castra, sperans regem Francie posse superare, qui quasdam provincias suas contra iusticiam videbatur sibi usurpare. Sed dicto rege Boemie cum aliis supervenientibus in adiutorium regi Francie robur ipsorum formidans vehementer ad fugam se cum suis exposuit, in media* nocte retrocedendo festinavit propter accelleracionem pluribus relictis victualibus et multis aliis rebus utensilibus?, supellectilibusque dimissis. Porro ad consilium regis Boemie rex Francie cunctique principes du- cesque exercituum regem Anglie sunt insecuti. Qui iam pertransiverat magnum

a festo W I facto H

b *-* HI dest W

© media W | vicina H

4 utensilibus W l utensibilibus H

1) Nuntii Avinionem delegandi die 30^ m. Septembris a. 1346 a Karolo nominati sunt (RBM V/1, n. 11, 12). Archiepiscopus Amestus ad papam die 5? m. Novembris accessit el, ul electionem factam approbarel, petivit. Cf. Spévdcek, Karel IV., p. 202.

2) In conspectu capitulorum non legitur, cf. adn. ibidem.

192


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile