1092
1092
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber tercius
eleccioni contradixerunt!. Et quia invidia est dolor felicitatis aliene, unde ipsi, que
nequeunt mutari, non cessant calumpniari et quecunque assequi non potuerunt,
venenoso dente ut hyrcus squalidus lacerare non obmittunt. Et sic invidia ta-
bescentes sunt, se ipsos livido corde corrodentes animasque suas perniciose morti-
ficantes.
Porro rex Boemie cum *domino marchione et cum*^ universis terre baro-
nibus, clerus quoque ac populus huic laudabili eleccioni congaudentes Deo refe-
runt graciarum acciones. Ceterum venerabilis dominus electus, volens causam
suam defendere ac suis adversariis triumphare, cum literis? regalibus nec non ba-
ronum, abbatum et capituli dicte ecclesie Pragensis ad curiam Romanam est
profectus dirigente domino Deo iter suum in prosperitate, procul mota omnium
adversitate. Tantam graciam Deus ei contulit, ut a domino apostolico a domi-
nisque cardinalibus grato et gracioso susciperetur affectu. Nam revera in exteriori
homine erat decorus in aspectu, in interiori rectus in conspectu, mundus ac purus
in affectu. Huius rei gracia dominus papa peticiones suas hylari vultu exaudit gra-
ciis variis honorando, unde ipsum studiose mandavit domino cardinali Portuensi
confirmari et cum omni honorificencia devocius in episcopum Pragensem consec-
rari. Quem universi domini cardinales cum magna reverencia affectuque sincero
ad osculum pacis susceperunt eidem gratissimum et condignum honorem exhi-
bentes, totaque curia Romana laudabiliter congratulabatur. Et tunc yemps adver-
sitatis abiit, ymber detraccionis recessit, estas prosperitatis, serenitas iocunditatis
advenit.
Porro votis desideriisque suis efficaciter potitus actisque laudabiliter
consumatis, acceptis litteris bullatis a domino papa Clemente sexto? cum bene-
diccione ad sedem propriam remeavit. Denique universus clerus populusque
civitatis Pragensis cum reliquiis et vexillis processionaliter obviam procedentes
suum venerabilem pastorem cum ingenti leticia susceperunt. Ceterum exultat
nimium ecclesia Pragensis, sponsa sponsi de adventu, amplectitur sponsum glo-
riosum innixa suo dilecto, ipsum osculatur, in domino fruitur sponso, eidem
ineffabili karitate copulata cupiens fetum laudabilem, domino Deo placabilem
cum ipso dulciter procreare. Denique filiorum suorum corda infirma ad recti-
tudinem vite erexit et ad viam salutis eterne eosdem direxit non solum bono
exemplo, verum eciam salutifera doctrina. Unde in iure canonico decoratus in
^ potuerunt Wl poterunt H
Ь *-* № | от. Н
€ cum literis W | multis H
1) Maior pars canonicorum decano capituli Pragensis Arnesto, pars paulo minor Henrico, praeposito capituli Pragensis
el cancellario marchionis Karoli, suffragata est; eleccione "per compromissum", id est per duos electores principales delegatos,
Arnestus electus est. Litem papa Clemens VI. decrevit: electionem factam non approbavit, sed forma provisionis Arnestum
episcopum nominavit.
2) Cf. adn. praecedentem. Bulla die 3^ m. Martii a. 1343 data est (MBV I, n. 166).
183
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile