Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius
thumulum, lapidemgue magnum concavum ad corpus ipsius locandum et tabu-
lam argenteam, in qua ewangelium In principio erat verbum! est mirifice scriptum;
de aliis quoque cunctis studiose providit, que ad sepulturam dinoscuntur perti-
nere. Tabulas vero sive asseres cyppressinos magne quantitatis pro arca sive capsa
ex eis facienda pro corpore suo, quod merito dignum est, in eodem tempore Dei
adveniente condiendo magnis sumptibus et expensis per Pragenses institores in
Weneciis conquisivit, ita quod de hiis et de cunctis aliis optime et laudabiliter fecit
et ordinavit, quod nullus antecessorum suorum eidem poterat equeparari.
Idem quoque venerabilis in Christo pater et dominus piissimus magne fuit
misericordie erga suos subditos, prout in primo libro huius secunde partis cronice
Pragensis non tacetur?. Nam predecessores sui, episcopi Pragenses, posuerunt
vigiliam beati Viti martiris et Epyphanie sub pena excommunicacionis late senten-
cie observandam. Ipse autem venerabilis pater videns, quod non omnes ipsam
vigiliam tenebant, ymmo pauci, et in hoc infringendo vigiliam incidebant in
sentenciam excommunicacionis et animarum per[r]icula incurrebant. Unde ipse
dominus ad providendum saluti hominum sentenciam excommunicacionis
misericorditer sustulit et graciose, sed statutum ac mandatum suorum prede-
cessorum, quo ad tenendum predictas vigilias mandavit inviolabiliter ab omnibus
annos? discrecionis habentes? observari.
CAPITULUM IX.
De adventu nove regine et contra Austriam domini regis expedicione.
Anno Domini? MCCCXXXVI rege Iohanne Prage existente Beatrix, con-
thoralis sua, Pragam advenit. Cui universus Pragensis clerus et populus decenter
Occurit eamque cum reverencia, qua decebat, susceperunt. Domina autem mar-
chionissa erat ei multum grata, quia extitit eidem propingua cognata, et qui nescit
gallice phari, cum eis non poterit conversari.
Eodem tempore dominus marchio Moravie^ in auxilium *fratris sui
Iohannis** secundo nati, ducis Karinthie, Karinthiam venit, ut sibi contra duces
2 ab omnibus annos Zalannos ab omnibus P
5 habentes fro habentibus
* susceperunt fro suscepit
4 marchio Moravie W | marchio H
€ *-* WIfratri suo Iohanni H
1) Joh. 1, 1
2) Cf. lib. I, cap. 16.
3) Anno Domini...adiuvare. | cf. ChronAR L III, cap. 12, p. 331a-332b
161