Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius
CAPITULUM VII.
Quomodo marchio Moravie sororis sue Anne nupcias solempniter procuravit.
Et ut discordia!, que annis pluribus inter regem Boemie et duces Austrie
fuerat, sedaretur, de matrimoniali remedio a sapientibus pacem diligentibus
cogitatur. Sic igitur tractatur, ut Ottoni, duci Austrie, Anna puella duodecim
annorum, Iohannis regis filia, copuletur. Sed quia inter se fuerant iuncti in tercia
linea. consanguinitatis; ad papam lIohannem* XXII mittitur et dispensacio
obtinetur. Siquidem predicta puella, que gemella nata ex Elizabeth regina, - sorore
eius eciam Elyzabeth defuncta - Znoimam deducitur et Ottoni, duci Austrie,
thalamo legitime sociatur. Fit omnibus leticia et gaudium magnum quoque
tripudium et duravit ad triduum hoc convivium opulentum. De promptuariis
domini marchionis cunctis habunde ministratur, qui quidem dominus ibidem
hastiludia et multa exercicia militaria peregit cum maxima solempnitate. Et erant
ibi tres episcopi, quinque duces, barones, comites et multi magnates. Marscalcus
quoque marchionis fuit coram fide dignis protestatus, quod pabulum pro sex
milibus dedit equis, et pro aliis expensis et impensis expendit pecuniam copiosam.
Predicta quoque virgo Anna preventa utique Dei gracia, quod sensibus esset cana?,
nam in cunctis actis suis morum monstravit gravitatem et preparans se ad sacra-
mentum matrimonii confessa fuit devote. Minime dubium iudicium et inicium
loco et tempore est actuum bonorum. Nupcie inter comitem de Recz et filiam
ducis Oppavie sunt pariter celebrate. Hiis itaque peractis principes et barones ad
propria loca processerunt.
Anna, quod hoc nomen tibi, sponsa, salus sit et omen,
hoc da, pie Christe, mater fuit Anna Marie.
Det Deus istarum tibi virtutes dominarum,
det tibi, quod crescas magnaque salute senescas,
crescere te faciat Deus et custos tibi fiat,
cui subsunt cuncta, sibi sis per secula iuncta.
*^ papam lohannem W | papatum Iohannis H
]) Et ut discordia...iuncta. | cf. ChronAR L III, cap. 9, p. 328b-329b
2) Nuptiae circa die 1 9 m. Februarii a. 1335 celebratae sunt; quatuor dies post marchio Karolus pro dote sororis non soluto
Ottoni urbem Znojmo asscripsit (v. RBM IV, n. 133).
3), Cf. ChronAR Lc., p. 329a: Predicta Anna, licet annis tenella, tamen ostendit in opere preventa utique Dei gracia,
quod sensibus esset sana.
157