EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

* Ergo H | Rogo

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

dicendum Christi? Tu dic studiosius isti,

guod res ostendat tibi, guas nullo modo prendat Cristi diva manus. Homo scit, nisi sit male sanus, omnia subiecta fore Christo, nullague tecta. Cuncta dedit gratis fons divine pietatis,

gue dedit, inguire, si sint tua, vel sua, scire

hoc poteris facile, guia nil retines ita vile,

guod teneas per te. Si sic tu dicas aperte:

Hec mea propria res, dic, gua racione negares hec domino danti, pocius dicam mutuanti,

cum sua sint cuncta, sua propria sunt tibi iuncta? Hec bona vult, guantum sumit tamen sibi, tantum Christus pro victu, guantum vult hic et amictu. Hiis est hic usus, sed nunguam rebus abusus, Ergo Dei nate, ditissimus es deitate,

ast in natura carnis sumis tibi dura.

Pauper vis fieri, vis pauperibus misereri,

guam suscepisti paupertatem, docuisti,

tu possedisti proprias res, si voluisti,

aut in communi? tibimet servando vel uni*,

hoc si fecisti, cur iudicat iste vel isti.

Attamen hoc scimus, in scriptis et reperimus, dives pauper erat Deus ac homo, nemoque querat hac de materia temerarius, quia virgo Maria pannis involvit hunc vilibus atque revolvit, pauperis exemplo fert paucula munera templo. Nendo, laborando manibus vixit, tibi dando exemplum vite. Quia si vis vivere rite,

fer paupertatem mundi, quia fertilitatem

regni celestis acquires. Est tibi testis

hoc celi princeps. Nos protege, virgo, deinceps, spem da perfectam michi Christe, fidem quoque rectam, da te diligere, te tota mente tenere,

tempore da mortis felicia gaudia sortis.

W

in communi W I domini H

< uni Wlvii H

156


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile