Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius
corpus, ut hiis detur?, per dotes glorificetur.
Fine Deus faciet hoc duplaque gloria fiet
corporis ac anime, prope sunt cause quia prime.
CAPITULUM VI.
De eleccione Benedicti pape.
Postquam! dominus Iohannes papa XXII de hac vita decessit, die XI
dominus Iacobus presbyter, cardinalis episcopus tituli sancte Prisce, qui in ordine
Cisterciensi? fuit abbas et monachus, magister sacre theologie perfectus*, in omni
statu suo semper laudabiliter conversatus, ex? virtutibus famosus et^ graciis sibi
datis divinitus, in summum pontificem Romanum et apostolicum, in caput
ecclesie, Christi vicarium ab omnibus scilicet XXIV cardinalibus canonice per
modum scrutinii concorditer est electus, qui mutato secundum sortem nomine
Benedictus XII est nunc dictus?. De hac eleccione gratuita et concordi digne debet
letari ecclesia universalis. Et cum eleccioni eius omnes cardinales consensissent,
ipse solus per longam moram noluit consentire. Tandem victus omni instancia
invite consenciens ita dixit "Dominus! Deus, quis similis tui, suscitans de pulvere
egenum et. de stercore erigens bauperem, ut. sedeat. cum principibus et. solium glorie teneat,
domini enim sunt cardines terre? et ecce, domine?, hic tui cardinales, et quid faciam?
Fiat voluntas tua.*" Et adiecit: "Quid sum ego?" " Non sum", inquit, "principis filius,
nec de nobili prosapia genitus, sed sum de humilibus et pauperibus parentibus,
me iudice alter esset dignior ista sede." Infudit autem sermo iste audientibus non
modicam devocionem, et quanto plus se ipsum humiliabat, tanto magis coram
Deo et hominibus sua crevit celsitudo. Die vero tercia sue eleccionis laudabilis
a detur Wl dent H
b Cisterciensi W | Cisterciensium H
* perfectus H l effectus W
4 ex Wlin H
€ et Wlex H
f Dominus pro Domine
8 domine Wl on. H
1) Postquam...honorem. | Secundum ChronAr l. III, cap. 8, p. 325b-327a; ubi haec verba in epistula, quam Durandus
de Firmitate (La Ferté), procurator Cisterciensis ordinis generalis in curia Romana, ad abbatem Aulae Regiae Petrum scripsit,
inveniunlur.
2) Benedictus XII., suo nomine Jacques Fournier, ordinis Ciscterciensis, papa die 20° m. Decembris a. 1334 electus est.
3) I. Reg. 2, 8
4) Matth. 6, 10
153