EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

mino marchioni legitime copulata. Est autem hec domina moderni regis Francie Philippi! germana, ex duabus autem matribus rex Philippus* et domina Blanza geniti, sed ambo ex uno patre, scilicet Karulo generati, qui Karulus, pater eorum, germanus uterinus extitit Philippi?, quondam regis Francie magni. Hic est ille Phi- lippus potentissimus, cuius tres filii, reges Francie, mortui sunt sine heredibus masculis®, et inde ad prefatum Philippum, tanquam ad propinquiorem de regia prosapia exortum, regnum est Francie devolutum. Huius itaque Philippi, regis Francie, germana in Boemiam est data et adducta, ut cum sponso suo regnaret etimperaret suo tempore ut regina. Gaudet autem sponsus propter sponsam et Prage in deliciis et leticiis diebus pluribus fecit magnam solempnitatem, unde versus:

O, Deus, eterne rex, o, tu, Christe superne,

nunc super hos cerne, facias ipsiusque paterne,

horum protector dux, custos, estoque rector,

ut te rectore pariter sic stent in honore.

Quod pacem terre possint et commoda ferre,

nam nimis est stratum regnum nunc et reprobatum.

Eodem anno* dominus Hynko, Olomucensis episcopus, moritur? et in ec- clesia Pragensi sepelitur. Post hunc dominus Iohannes, Wissegradensis prepositus, regni Boemie cancellarius, in ecclesia Olomucensi eligitur, et a domino Mathia, Maguntino archepiscopo, cum magna solempnitate confirmatur.

CAPITULUM (II.) III.

De contencione cleri et religiosorum valde gravi.

Eodem anno! res quedam, que prius velud prophetata sepe terruit" audito- res, Prage in scandalum *contigit multum et evenit**. Nam in vigilia beati Iacobi

^ Philippus £m er. Karulus HW sepe terruit P | conterruit H_ las. W

*-* Plcontigit multorum HW

1) Philippus VI. (1328-1350).

2) Karolus de Valois, frater regis Philippi IV. dicti Pulcher (1285-1314), pater regis Philippi VI.

3) V. supra, I. II, cap. 17 (p. 121, adn. 10)

4) Eodem anno...confirmauur. I jJ. ChronAr, l. III, cap. 2, p. 319a-b

5) Episcopus Hynco (Hynek) die 27" m. Decembris a. 1333 mortuus est, sed in ChronAR annus 1334 invenimus, quia dies 25" m. Decembris principium anni novi habebatur. Quam rem Franciscus in conspectu non habel el inverso ordine res anno 1334 gestas narrat.

6) Id est Iohannes dictus Volek, episcopus a. 1334 electus, cf. supra l. LI, cap. 9.

7) Eodem anno...noluerunt. | cf. ChronAr L III, cap. 3, p. 320a-321a. Res, quae enarrantur, anno 1334 factae sunt.

146


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile