EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus

bus crura et pedes artissime stringentibus senibus et prudentibus sepe admiracio fit et risus. Cingulis! vero utuntur latis, lana ovina contextis et metallis decoratis, et alii cordas ferunt adinstar fratrum Minorum. Ferunt quoque tracto cingulo deor- sum circa femorale.

Femine quoque et virgines specialiter in ornatu suo superbiam demon- strabant, pepla namque preciosa sericea deferebant cum multis finibus sive extremitatibus densis et crispatis. In palliis quoque et tunicis maximas et latas fimbrias deferebant, et earum tunice superius erant valde stricte, inferius in fim- briis multis plicis dilatate et ad terram protense et in calceis eciam strictis et artis ambulabant*. Unde tanta et talis surrexit invencio novitatum, quod de singulis *prolixum esset scribere*^. Non enim cernentem vel legentem ista novitas edificat, sed signat et* significat regni Boemie magnam mutacionem. Nam post naturalium regum interitum passa est Boemia dominium diversum, de quo accepit morum consuetudinem diversorum, unde exiit proverbium nunc generale: Admodum simee Boemia habet" se, facit enim quicquid alios viderit exercere. Verumtamen sapientes et seniores in Boemia cum admiracione despexerunt has multiformes novitates, ipsas vanas reputantes.

CAPITULUM XX.

De fundacione domine regine Elizabeth Boemie* et de ipsius regine? decessu.

Anno? Domini M?^CCC?XXX? domina Elizabeth, Boemie et Polonie regina, cum devocione et congrua solempnitate sanctimoniales ordinis fratrum Predica- torum de Olomucz adductas ad domum suam?, quam habuit in Ugezd, largam et speciosam, ante civitatem Minorem Prage sitam, in qua eiusdem ordinis sorores, que sunt nunc ad sanctum Laurencium'*, plus quam X annis <habitaverant>*,

ambulabant P | ambulant H las. W

*_* P | scribere est prolixum H las. W

signat et P | om. H_ las. W

Boemia habet PW | Boemi habent H

Boemie Pom. H inscriptio deest W

regine P om. H | inscriptio deest W

sunt nunc PW | nunc sunt H

habitaverant Em (cf. ChronAR) | om. codd.

1) Verba Cingulis...ambulabant. in ChronAR non leguntur.

2) Anno... applicavit. | cf. ChronAR L II, cap. 24, p. 303a

3) In ChronAR: ad domum Iohannis, Wissegradensis prepositi legitur. Haec domus pars postica palatii posterioris Michnae erat (Michnovsky palác, nunc etiam Tyrsüv düm dictus).

4) Quondam conventus Militum templi (num. conscriptus 211-I), etiam monasterium s. Annae dictus; sanctimoniales hic sedem

suam habuerunt circa ab anno 1313.

MN m0 о с

127


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile