Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
CAPITULUM XIX.
*De novitatibus morum, que temporibus regis lohannis ortum habuerunt**.
Temporibus! hiis incepit notabiliter fere in cunctis hominibus et precipue
in Boemie et circumadiacencium terrarum partibus quedam nova curiositas et
curiosa novitas tam in vestibus, quam in consuetudinibus et moribus? suboriri*.
Nec desunt de sapientum numero, qui huiuscemodi considerant cum admiracione
et ea in carminibus et dictaminibus redarguunt subsanando. Unus ex istis
reprehensoribus nuper in Montibus est occisus et alii quam plures sunt male
tractati. Sunt quidam de hiis inventoribus, qui more barbarorum nutriunt longas
barbas non radentes ipsas. Sunt et alii, qui dignitatem deformando virilem morem
secuntur in crinibus per omnia muliebrem*, alii crines suos in latum more
lanificum percuciunt in rotundum auretenusque diffundunt, alii crines tornant?
calamistro, ut comis crispantibus et circumvolantibus humeros suos ornent.
Mitrarum usus, qui primitus fuit, modo penitus est abrasus, cantus fractis
vocibus? per dyacessaron? et diapente modulatus iam in choreis ubique! resonant
et plateis. Choree magistrales morose et delicate iam non curantur, sed lagii
cursorii et breves nunc frequentantur?. Variis linguariis in contratis plurimi iam
locuntur.
In vestibus tanta est diversitas et deformitas?, quanta deformium* mencium
varietas dictat. Se quisque reputat *feliciorem, qui*" excogitat novum morem.
Curta est vestis et arta circa cubitum quasi auris asinina aliquibus dependens
usque ad terram, duo famuli induunt dominum propter vestis artitudinem cum
labore. Capucia vero sunt lata, quorum fines a tergo ad terram protenduntur,
quibus multi capita sua circumvolvunt, quidam nodulos in eis ligant more
fatuorum. Unde et rustici lata capucia deferunt et oblonga. De caligis et sotulari-
*-* PHI om. W
et moribus suboriri P | suboriri et moribus HW
muliebrem HW | mulierem P
tornant PW l ornant H
dyacessaron H | dicessaron P disscesseron W
ubique PW l ubi H
deformium P | difornium HW
*-* PW felicior estqui H
1) Temporibus...exercere. | cf. ChronAR I. II, cap. 23, p. 301a-b
2) Cf. Winter-Zibrt, Déjiny kroje, p. 263, 280, 286sqq. o
3) Terminus voces fractae polyphoniam significat. Cf. Cerný, p. 51.
4) Verba Choree...frequentantur in ChronAR non leguntur.
5) Cf. Zíbn, p. 28sgg.
6) Ad modum habitus XIV saeculi v. Winter-Zibri, Dějiny kroje, p. 135, brevius et in Obrazovd encyklopedie módy, Praha 1973,
b. 113sqq.
a
b
c
d
e
f
g
h
126