Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus
sophi, astronomi Hyspanie, Grecie et Arrabie et Ebrei. Audivimus eciam, guod
Meathinus turrim construxit edificii superexcellentis, que turris est ad instar
magni montis. Datum Toleto, anno Domini M^CCC?^XXII*.
Et ipsa rerum et eventum docet experiencia, quod fere omnia, que in
eadem epistola *spiritu phseudigravo** sunt scripta, existunt falsa, quia iste annus
quietus fuit et temperatus, in fructu et blado multum fructuosus ideoque talia
pericula futura ex suo astralabio prophetantem redarguit poeta, cum dicit:
Mitte archana Dei, celum inquirere, quid sit,
cum sis mortalis, que sunt mortalis cura.
Autumo, quod plures sese faciunt quasi fures,
cum plus clarere^ querunt, quam vera tenere.
De summis fantur, sed in ymis infatuantur,
multi multa sciunt, fatui tamen hii sibi fiunt,
discuciunt talia, licet hiis sit nulla sophia.
Esto tibi^ primo sapiens aliis sed in ymo.
Eodem anno! in die beatorum *Processi et Martiniani martirum*?? vene-
rabilis in Christo pater et dominus, dominus Iohannes IV", Pragensis episcopus
XXVII", ab urbe Avinionensi, scilicet a curia domini Iohannis pape, in qua annis
XI steterat, [et]* omnibus adversariis suis victis cum maximo honore ad suum
revertitur episcopatum et cum ingenti sollempnitate a toto clero et ab universo
populo suscipitur et excellentisime honoratur, de quo plenius in primo libro
continetur*.
Eodem anno* Boleslaus, dux Slezie, dominus Brigensis, civitatem Lignicz
cum suis pertinenciis, quam a fratre suo Wladislao clerico vi abstulit et subdidit
sue dicioni, [et]' a rege Boemie iure feodali suscipit quasi coactus et ad eius obse-
quia perpetuo cum suis heredibus se astringit. Et hoc plures duces Polonie fece-
runt. Insuper Gorlicz civitas, que ab antiquo abstracta fuerat propter nupcias
racione dotis, ad regem Boemie revertitur et suo vero capiti reunitur.
Eodem anno? in die Ruffi martiris? obiit Brunne senior Henricus de Lipa,
qui fuerat pre ceteris baronibus regni Boemie sublimatus.
*-* PWI deest H
clarere P| clare HW
ubi Em (cf. ChronAR) | ubi PH laes. W
*-* P | marirum Processi et Martiniani H_ las. W
et del. Za
et del. Za
1) Eod em anno...honorauur. | cf. ChronAR I. II, cap. 22, p. 300b
2) Die Z mensis Iulii.
3) Cf. liber primus, cap. 31.
4) Eodem anno...reunitur. | cf. ChronAR L II, cap. 22, p. 300a
5) Eodem anno...sublimatus. | cf. ChronAr I. 11, cap. 22, p. 301a
6) Die 26^ mensis Augusti a. 1329.
a
b
c
d
e
f
125