Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
necessaria et pro rege. Unus procerum tunc gentilis occiditur, qui habuit XII
pedes! in longitudine. Mansit namque rex post suum reditum in regno XV diebus
et visitavit patruum suum? dominum Baldwinum, Treverensem archiepiscopum?,
a quo propter Maguntinense negocium fuerat vocatus.
Et eodem? anno in pluribus terris fuit terre motus magnus et quedam
epistola de astronomia fuit in multis regnis publicata, que quia multorum sim-
plicium animos turbaverat, de verbo ad verbum duxi presentibus inserendam?:
Magister Iohannes Davidis Toletanus et omnes magistri eiusdem loci
universis, ad quos presens epistola pervenerit, salutem ac Sancti Spiritus graciam
et solamen.
Noveritis, quod anno Domini M^CCC?XIX? mense Septembri Sole existente
in Libra convenient omnes planete insimul et Sol erit in cauda Draconis et fiet
signacio rerum admirabilium et horrendarum: et fiet diluvium et concursus vento-
rum per Saturnum et Martem; et crescet mare ultra solitum; et erit ventorum
tanta confliccio, quod totum aerem obscurabunt et dabunt sonos horribiles et cor-
pora hominum dissipabunt, subvertentes edificia et arbores; et plures valles
adequabunt montibus et e converso; et civitates precipitabunt maxime Babylo-
niam, Baldach, Sathan et Tripolym et precipue civitates sitas in locis arenosis.
Et ante omnia erit eclipsis Solis et erit Sol* ab hora tercia usque ad meridiem
rubicundi coloris, quod significat maximam sanguinis effusionem. Et postea sequi-
tur eclipsis Lune in coloribus permixtis, quod signat gencium confusionem.
Et emergent prelia magna et occisiones in oriente et occidente; et terre motus
universaliter erit per totum orbem plurima loca subvertens; et erit caristia magna
et fames, mortalitas et tradicio regnorum ad invicem; et imperator magnus
et potens morietur. Et post illorum maximorum ventorum diluvium pauci rema-
nebunt viventes, sed diviciis affluent, quicunque remanebunt. Orietur dubietas
inter Saracenos et sua idola relinquent et fient unum cum Christianis. Ideo nos
cum magistratibus et sodalibus peritis et astrologia Toletanis vobis duximus reve-
landum, iniungentes in remissionem peccatorum et redempcionem animarum
vestrarum, ut predictam ignoranciam reveletis, et dum venti flabunt, ubi habitetis,
provideatis. Flabunt enim in mense Septembri et tunc invenietur vix in terra
mansio secura. Preparabitis ergo vobis cameras in planicie circumdatas montibus
non arenosis nec sabulosis; sintque operte turres et ponite desuper solidam
terram, ne sint arbores vel alie res, que orificium camere possent operire, et ad
XXX dies ibi cibaria ponatis. Et sciatis, quod nobiscum convenerunt omnes philo-
? patruum suum P |suum paruum H lacs. W
^ Treverensem archiepiscopum P l archiepiscopum Treverensem H /aes. W
* erit Sol P1Solerit HW
1) Pes (bohemice stfevic, noha) = 29, 57 cm.
2) Et eodem...ab ymo. | ¢f. ChronAR I. II, cap. 22, p. 295a-296a
3) Textus epistolae in cod. D XCIX, fol. 60v Pragae in Archivo capituli metrop. eccl. s. Viti asservato legitur.
124