Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber secundus
Hoc anno? mense Septembri Mathia, Maguntino archiepiscopo, mortuo
Bandwinus, Treverensis archiepiscopus, est a domino lohanne apostolico per
Maguntinense capitulum concorditer postulatus?. Erat enim iste archiepiscopatus
sedi apostolice reservatus. Et quia papa hoc non admisit, Treverensis reserva-
cionem? sedis parvipendens se de Maguntina sede intromisit et has sic kathedras
de facto regit ambas.
Hoc anno? circa festum beati Martini Elizabeth, spiritu devocionis repleta
Boemie regina, propter plurima virtutum opera et miracula, que dominus Deus
circa corpus et sepulchrum venerabilis virginis Agnetis, ad sanctum Franciscum in
sua scilicet propria fundacione Prage sepulte, diversis temporibus* est ostendere
dignatus, totum clerum Pragensem et cives convocavit, ibique devocionem et in-
tencionem suum de canonizacione dicte virginis explanavit. Literas quoque inter-
cessorias ad dominum Iohannem papam pro eodem negocio obtinuit tam
prelatorum quam civium, quas cum suis domino apostolico destinavit?.
CAPITULUM XVIII.
*De victoria regis Boemie contra paganos*?.
Anno? Domini M^CCC?XXIX^ rex Boemie de partibus Prussie et Litwanie
cum triumpho reversus in Pragensi solempniter suscipitur civitate. Qui strenua
valde et magnifica opera in actibus bellicis exercuit contra Litwanos et paganos.
Ipse namque ad remociores *transivit terminos*^ paganorum et ibidem per eum
sunt multa milia! trucidatas et interempta et circiter tria milia paganorum bap-
tizata. Ad hec omnia fratres Cruciferi de domo Theutonica sua auxilia prebuerunt
fideliter et consilia, procurando vehiculorum XLV milia portancium pro exercitu
3 anno PW I om H
b reservacionem PW | om. H
* temporibus PW | partibus H
d *-* PH I dest W
* *-* P | partes transivit sive terminos HW
f milia PWIom. H
€ trucidata PH | circumdata W
1) Hoc anno...ambas. | cf. ChronAr L II, cap. 20, p. 291a
2) Matthias de Bucheck, ab anno 1321 archiepiscopus Maguntinus, die 10° m. Septembris a. 1328 obiit. Ex reservatione papae
Henricus de Virneburg die 11^ m. Octobris 1328 archiepiscopus constitutus est, sed Baldvinus usque ad diem 10"" mensis
lanuarii a. 1337 administrationem archiepiscopatus retinuit.
3) Hoc anno...destinavit. | cf. ChronAR L II, cap. 20, p. 291b
4) Die 11° mensis Novembris.
5) De eventu huius conatus et de litteris memoratis nihil scimus.
6) Anno...fuerat vocatus. | cf. ChronAr l. II, cap. 21, p. 293b-294a
123