EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

Philippus de stirpe regia! procreatus et huius regis Philippi sororem Wencezslaus, primogenitus regis Boemie filius?, duxit legittimam in uxorem.

Eodem tempore Otto, dux Austrie iunior, videns a Friderico et Alberto, suis fratribus, se contempni cupiensque equaliter eis? in Austria dominari, alle- gans, quod Fridericus nomine regis Romani debeat contentari, adversus eos incepit habito aliquorum nobilium consilio preliari. Huic Ottoni Karulus, rex Ungarie, consilio* et auxilio astitit et in Austriam LXXX milia Ungarorum in eius adiutorium introduxit; et hoc bellum fecit Australibus magnum dampnum. Tali itaque audita discordia rex Boemie, qui tunc extitit in sua comicia, [qui] cum magna festinacione venit in Pragam XVI Kalendas Augusti. Sexto vero die sue reversionis rex procedit in Moraviam? contra Australes pugnam facturus; unde magno exercitu congregato Austriam circa Danubium maxime devastavit. Et ex alia parte Danubii rex Ungarie iacuit cum suo exercitu, Austriam lesit et dissipavit. Et in brevi tempore? rex Boemie circiter XL municiones' obtinuit et muro cinctas* civitates expugnavit. Non modicam vero ignominiam Fridericus rex et dux susti- nuit, quia contra hostes suos in campis nil ostendit audacie et virilitatis. Quesivit itaque necessitate conpulsus cum inimicis suis concordiam, quam tamen obtinuit, licet cum magno labore, nam idem Fridericus in bellicis actibus" non fuit fortu- natus. Et ante prefatam concordiam Pragenses cives edictum regis audientes infra triduum circiter X milia virorum pugnancium? tam in curribus quam in equis regi suo in auxilium transmittunt, et ipse rex victoria potitus XV Kalendas Decembris Pragam est reversus.

Eodem anno Iohannes, rex Boemie, reversus de partibus Austrie congre- gata magna parte pecunie per colleccionem berne generalis et diversa specie exaccionis, VI? die mensis Decembris versus Prusiam procedit cum magno exercitu contra Litwanos paganos pro nomine Christi pugnaturus'. A multis quoque hoc iudicatur, quod Iohanni, regi Boemie, plus fortuna quam racio in suis actibus suffragatur. Nam isto anno Philippus, rex Francie, nequaquam Flandrensi bello' vicisse, si regis Boemie adiutorium non habuisset.

filius Pl ov. HW equaliter eis P | eis equaliter HW consilio PW | om. H qui del. Za tempore P | om. H_ las. W municiones P | municiones in Austria HW cinctas P | circumdatas H las. W actibus PW | artibus H Flandrensi bello P | Flandrenses bellando HW 1) Philippus VI., filius Karoli de Valois el primae coniugis eius Margarethae. 9) Testimonio litterarum Iohannem Pragae die 22" m. Iulii, die 4* m. Augusti vero Brunnae fuisse conprobatur (v. RBM Ill n. 1469, 1474). 3) Hic numerus nimius esse videtur, cf. Susta CD II, 2, p. 458. 4) Subtilius v. Šusta, ČD II, 2, p. 462-467; Spěváček, Jan Lucemburský, p. 441-446. 5) In proelio apud Cassel die 23° m. Augusti a. 1328 commisso.

= то о вос

122


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile