Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus
omnes* christicolas excusamur, si quid sinistrum accidat vel contingat et filii patris
presencia destituti tanquam acephali declinent ad dextram vel sinistram. Et ecce
pro hiis et aliis seriosius enarrandis oraculo vive vocis nobiles et sapientes viros,
dominum Petrum Vagiani et Petrum de Magistris, Luce iudices, et Gocium
Gentilis de Insula, dilectos cives et ambassatores nostros ad vestram presenciam
destinamus eisdem districcius iniungentes, quod quia? facto opus est non verbo,
ultra tres dies apud Romanam, immo Avinionicam curiam non morentur, sed cum
festinancia retrocedant, ut eorum audita relacione saltem nostre ydemptitati*
caucius consulere valeamus. Data Rome et cetera.
Qui nuncii Romanorum legacione peracta sine fine optato ad urbem
Romanam sunt reversi.
Ingens est error, et maximus undique terror
surgit in ecclesia, quem tu delere Maria
scis, si vis, quia tis nati donata tibi vis.
Hinc velut^ ipse pater est noster, tu quoque mater,
tu fac materne, faciet pater ipse paterne.
Vos in corde facem detis cum tempore pacem.
Nam oraciones cum genuflexionibus pro ecclesia universaliter instituit
dominus papa et in subsidium pro sede apostolica dimicancium a toto clero exigit
decimam et requirit, gladium spiritualem et temporalem evaginando.
Hoc anno Iohannes quinquennis infans, regis Boemie filius secundogeni-
tus, de Praga versus Karinthiam deducitur, ut sibi filia *ducis Karinthie Henrici**!
matrimonialiter copuletur. Et facti sunt amici?, nam propter reginam! Boemie
discordia facta fuerat inter ipsos. Displicuit autem hec copula principibus Austrie,
quia ex consanguinitate ad prefatam terram ius asserebant se habere et propter
hoc hec copula fuit facta, quia predictus dux *caruit herede masculino*$.
Et hoc anno dominus Hinco, domini Hinconis de Duba filius, factus est
episcopus Olomucensis?.
4 omnes P | omnes mundi HW
^ quia PW | quidam H
© ydemptitati fro indempnitati PW | ydemptati H
4 velut Pl velis HW
€ *_* P | Henrici ducis Karinthie HW
f reginam fro regnum codd
Е *-* PW | Karinthie herede masculino caruit. H
1) Margaretha, dicta Maultasch (*1318), quadriennio maior quam Iohannes Henricus erat.
2) Id est: rex Bohemiae et dux Karinthiae.
3) Die 6^ m. lanuarii a. 1327. Provisionem papae die 26° m. Septembris a. 1326 obtinuit (v. RBM III, n. 1226).
119