Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
Sidus in ecclesia fueras, nunc vera zophia
ad se te traxit, ibi guod perpes tibi fax sit.
Iam legis absgue sono librum vite, guia throno
doctorum celo resides et ibi? sine velo
cernis divinam faciem. Michi fer medicinam
culpis languenti, propria virtute carenti
et michi solamen anime, pie fer pater, amen.
Hoc anno! mense Augusto Elizabeth, Iohannis regis filia, «que»^ gemella
fuit nata, moritur et in Aula Regia sepelitur.
CAPITULUM XIV.
De adventu regis et regine in? Boemiam.
Anno? Domini M^CCC?XXV? domina Elizabeth, regina Boemie, de partibus
Bavarie ad regnum proprium est reversa. lgitur in adventu ipsius tripudiat
populus universus et in crastino Circumcisionis Domini? suscipiunt cum leticia
hanc reginam. Ipsa namque duobus annis cum dimidio fuerat in Bavaria? cum
Margareta, sua filia, ubi per regem Ludevicum et ducem Henricum, suum gene-
rum, fuit satis? legaliter pertractata. Causa autem huius absencie fuit principalis,
quod quidam barones contra ipsam regis animum odiose concitabant.
Venit* eciam rex in die beati Gregorii pape non solum ob hoc’, ut reginam
videret, sed ut pecuniam ab hominibus extorqueret. Igitur per duos menses,
quibus tunc rex in regno permansit, per diversos exaccionum modos XCV milia
marcarum argenti congregavit. Partem vero huius pecunie ad Renum secum
detulit et partem creditoribus deputavit Multi autem de incolis regni ex hoc
turbantur, advertentes terre destruccionem et nolentes sibi de huiusmodi grava-
minibus consentire. Et multi aiunt, quod non esset verus rex sed tyrannus, qui
destrueret statum rei publice et nisi quereret utilitatem suam et rei private.
ibi Plubi H tibi W
que suppl. Em | om. PH las. W
in Pl om. H inscriptio deest W
fuerat in Bavaria P l in Bavaria fuerat HW
satis P W | status H
ob hoc PW | on. H
$ aiunt PW | dicunt H
1) Hoc anno...sepelitur. | cf. ChronAR L II, cap. 13, p. 272b
2) Anno...concitabant. | cf. ChronAR L II, cap. 14, p. 272b
3) Die 7" mensis Ianuarii.
4) Venit...deputavit. | cf. ChronAR L. II, caf. 14, p. 273a
т оп о еб ос >
112