Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus
Eodem anno rex Boemie de Lucenburch Pragam venit! et decimam
pecunie recepit ab universis regni civitatibus bernamque recepit ab omnibus et sic
cum eiulatu pauperum maximam pecuniam congregavit. Cum autem aliqua de-
bita persolvisset et municiones aliquas a baronibus redemisset, iterum exivit de
regno. Unde hoc anno Boemia facta est velud acephala et pupilla: caruit enim do-
mino episcopo, rege et regina?. Et ipsa, licet vera esset heres Boemie heredibusque
pulcherrimis decorata, tamen aliquorum baronum invidia graves persecuciones
est perpessa. Ipsa enim regi instat, ut dispersum regnum colligat, caste, iuste et pie
vivat. Hoc regni occupatoribus odii fomitem ministrabat; ideo exulat in terra
aliena. Luduicus vero rex necnon Henricus, dux Bavarie, gener ipsius regine,
multe legalitatis officia ei liberaliter impendere studebant*.
Hoc anno? in vigilia beati Urbani* in nocte tantum gelu fuit, quod segetes,
vites vineasque destruxit.
*Notabile quoddam*^
Anno* Domini M^CCC?XXIIII? propter hyemis et estatis in calore et hu-
more temperanciam bladum et vinum fructusque arborum et principaliter
propter bonam influenciam celestium corporum* et universa terre nascencia opti-
me provenerunt, nisi quod grando et fulmina in diversis mundi partibus?, tam in
occisione hominum quam lesione fructuum passim maxima dampna fecerunt. Ft
quod rarum est, in vigilia beati Galli? coruscaciones et ictus horribiles fulgurantis
tonitrui fuerunt in aliquibus locis.
Et circa festum Annunciacionis” Maria, regina Francie, cum partu moritur
et ad sanctum Dionisium honorifice sepelitur. Et rex Boemie vehementer expavit,
cum hunc florem iuventutis habentem morem senectutis audivit tam cito
precisum.
Hoc anno? in die? beati Georgii? sole oriente eclipsis eius fuit facta, sed vix
ad unius hore spacium perduravit.
studebant PW I studebat H
*-* P | deest HW
celestium corporum P | corporum celestium H aes. W
mundi partibus P | partibus mundi H /aes W
indie P lin crastino H las. W
1) Rex in Boemiam die 25° m. [ulii venit et eodem anno 1323, die 16^ m. Octobris in Luxemburgum abiit.
2) Rex regnum reliquit (v. supra), regina Elisabeth reditibus privata in Bavaria, dominus episcopus in curia Avinionensi
(v. L 1, cap. 31) morabatur.
3) Hoc anno...destruxit. ! cf. ChronAR L II, cap. 12, p. 266a
4) Die 24^ mensis Maii. .
5) Anno...precisum. | cf. ChronAR L II, cap. 13, p. 266a-b
6) Die 15^ mensis Octobris.
7) Festum Annuntiationis die 25° celebratur, regina. Maria aulem die 26? eiusdem mensis a. 1325 obiit.
8) Hoc anno...cetero ledant | cf. ChronAR L II, cap. 12, p. 266b-267a
9) Die 24^ mensis Aprilis.
seance»
105