Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus
Lodevicum* detinetur. Henricus vero, frater eius, dux Austrie, a rege Boemie in
Burgelino^ vinculis mancipatur, cui presignatum fuit, quod rex Boemie fieret",
quia Australes quasi certi fuerant de victoria, adversariorum et terras veluti iam
captorum inter se quodam 'funiculo distribucionis'! ante inicium prelii diviserunt
nescientes, quod varii sunt eventus bellorum? et quod victoria est de celo? Adhuc liberos
hee terre habent duces tres uterinos fratres, Leupoldum, Ottonem, Albertum, hii
laborant diligenter, ut duos captos de vinculis educant suos germanos. Rex Boemie
XX? die Pragam ingreditur, post triumphum letanter suscipitur, clerus cantat,
sonus campanarum resonat, populus letatur, tota civitas iocundatur.
Est igitur leta Praga leticiaque repleta,
in terra tota fit hec victoria nota.
Omina sunt gentis sub nutibus omnipotentis,
cui benedicamus, et si laudes referamus.
Eodem anno innundacio maxima fuit aquarum et in quibusdam terris
maximus fuit panis defectus.
Eodem anno rex Boemie de civitate et provincia Egrensi pro XX milibus
marcarum per Lodevicum regem sibi obligatis? pro debitis se? nomine imperii
intromittit et abinde iterum versus Lucenburch procedit et Henrico iuveni de Lipa
regni gubernacula recommittit.
CAPITULUM XI.
*De liberacione ducis Austrie et de exilio regine Boemie.*f
Anno^ Domini M?CCC?XXIII?, in die Nativitatis Christi? Henricus, dux
Austrie, de Burgelino Pragam fuit adductus, et intervenientibus pactis et tracta-
tibus diversis altera die procedens, fratres suos visitavit in Austria. Qui cum con-
per regem Lodevicum P | per Luduicum regem H per Lodevicum regem W
Burgelino PW | Burglino H
Boemie fieret P | fieret Boemie HW
obligatis P | obligatum H lacs. W
se Pl om. H las. W
Fox_* Pl dee HW
1) Bohemice provazec rozdelny - mensura per longitudinem - circa 30,75 m.
2) Haec locutio saepissima a verbis Ciceronis (Pro Marcello 15) ducta est: Est incertus exitus et anceps fortuna belli.
3) Cf. I Mcc 3, 19.
4) Anno Domini...studebant. | cf. ChronAR L II, cap. 12, p. 264a-265b
5) Die 25° m. Decembris a. 1322. Franciscus narrationem ChronAR sequitur, ubi annus novus a natalibus Domini
computatur.
о вос
103