Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus
Verumtamen regine priori, ducis Burgundie filie, per eundem regem prius
repudiate, apostolice sedis concedit dispensacio, ut ipsa nubere valeat alteri viro.
Eodem! anno regi Boemie filius tercius nascitur? ex regina Elizabeth et in
octava beati Viti? baptizatur et binomus efficitur, quia Iohannes et Henricus
nominatur.
Eodem? anno virtuosa domina Margareta, Wencezslai sexti regis Boemie
filia, Boleslai, ducis Slezie de Lignycz?, uxor legittima, in Grecz in^ puerperio mo-
ritur? et in Aula Regia sepelitur.
Eodem anno mense Iulio, Iohannes rex in regnum de Lucenburch est
reversus ardua negocia tractaturus et ipse Margaretam, maiorem filiam suam,
Henrico, duci Bavarie, matrimonialiter copulavit, Gutam vero“, filiam suam
minorem, Friderico, marchioni Mysnensi, legittime desponsavit. Regina quoque
Elizabeth cum maiori filia sua in Bavaria longo tempore morabatur?, quia rex
bona ad eam spectancia pluribus obligacionibus inbrigavit. Altera quoque regina
Elizabeth de Grecz dicta^ multum est ante regis oculos non sine multorum
scandalo graciosa.
Eodem anno XI Kal. Augusti quoddam inopinabile accidit factum. Мат
honorabilis vir Iohannes, Wencezslai regis sexti filius, licet illegitimus, regni
Boemie cancellarius et Wyssegradensis prepositus, a rege Prage capitur et per eum
a dignitatibus degradatur, et ut unam mortem eligat, compelliturf et coartatur.
Imponitque ei rex fraudem et dolum et quod prebuerit ei consilium iniquum, per
quod posset rex et regnum periclitari. Ille verecundia et terrore vehementer
concutitur, et quid respondere debeat, ignorat. Ipsum nobiles instigant, ut verba
regis *fateatur esse vera*$, ut sic saltem mortem evadat. Hiis assentit, se reum dicit
et graciam regis querit. Post" multas contumelias et terrores, quas passus est a rege
et a suis consiliariis, custodie mancipatur! et noctis tempore clamdestine fugit et in
Bavariam venit. Rex vero omnes prebendas et dignitates suas de facto aliis contulit,
^ Lignycz P l Lignicz H Legnicz W
b in Plon. HW
€ vero PW | om H
4 morabatur PW | memorabatur H
€ dicta PW Il om H
f compellitur PW I pellitur H
E *-* P lesse vera fateatur HW
bh Post PW | Et post H
! mancipatur P | captivitati mancipatur H laes. W
1) Eodem...nominatur. | cf. ChronAR L II, cap. 11, p. 260b
2) Die 12" m. Februarii a. 1322.
3) Die 22" m. Iulii. Cf. ChronAR (p. 260b): qui Pragam deducitur et in ecclesia beati Viti tribus elapsis mensibus
baptizatur.
4) Eodem...sepelitur. | cf. ChronAR L II, cap. 11, p. 260b-261a
5) Die © m. Aprilis a. 1322.
6) Eodem...de iure. | cf. ChronAR I. II, cap. 11, p. 261b-262a
101