EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

Hoc anno! obiit Beatrix, regina Ungarie. Hic annus de gracia Dei uberri- mus in vino et blado fuit in pluribus locis: mensura, que stricho vulgariter dicitur, pro uno grosso vendebatur.

CAPITULUM VII.

*De recessu regis Boemie et de eius preliis.**

Anno? Domini M*CCC*XX? in die sanctorum Innocentum? in crepusculo sub silencio Iohannes, rex Boemie, cum paucis de Praga egrediens versus Lucem- burch iter arripuit, ubi per unius anni circulum manens cum Remensi ac Leo- diensi* episcopis* atque cum aliis pricipibus, comitibus et aliis vicinis prelia multa commisit. Henricus vero de Lipa, capitaneus regni constitutus, pacem compe- tenter ordinavit in regno et humane nature necessaria in habundancia habentur. Revixit gens et exsultat, que ante annos tres quasi mortua pre fame iacebat.

Eodem anno XIP Kal. Maii *regis Boemie filius Przsemysl secundo- genitus*? moritur et in Aula Regia sepelitur. Et tunc Nonas? Iunii obiit venerabilis pater dominus Petrus, Maguntinus archiepiscopus, qui fuerat sapiencia et sciencia preditus et potencia.

Eodem anno? Loketko, dux Sandomerie, a sede apostolica obtinuit coro- nam regalem Polonie et in preiudicium regis Boemie insigniri regio dyademate super regnum Polonie a Gnesnensi archiepiscopo in Crakovia? se permisit. Incepit^ statim denarium sancti Petri de unoquoque capite humano sedi apostolice solvere decimaliter, qui longo tempore denegatus fuerat, ut dicitur, de facto non de iure. Verumtamen, quia duces Slezie hunc denarium apostolico denegant?, ipsorum dominia usque hodie stant sub interdicto.

*_* P| deest HW

cum paucis de Praga PW | de Praga cum paucis H

Leodiensi P | Leodinensi H. laes. W

*-* P | Przyemysl, secundogenitus regis Boemie filius HW

Nonas fro Nonis | laes. W

Incepit P | Incipit H Incepitgue W

8 apostolico denegant PW | denegant apostolico H

1) Hoc anno...vendebatur. | cf. ChronAR L II, cap. 8, p. 255a

2) Anno...potencia. | cf. ChronAR I. Il, cap. 9, p. 255a-b

3) Die 28^ mensis Decembris.

4) Episcopus Remensis (remessky) tunc Robert de Courtenay (1299-1324), Leodicensis (lutyssky) Adolf von der Mark (1313-1344) fuit.

5) Eodem anno...fecerunt. | cf. ChronAR I. II, cap. 9, p. 256b-257a

6) Die 20" m. Ianuarii a. 1320. Subtilius cf. Susta, CD II, 2, p. 424-431; novissime Nowak, Lokietek, p. 150-152.

98


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile