EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus

CAPITULUM VI.

*De congressione duorum regum Romanorum.**

Eodem' anno mense Septembri Ludwycus de Bavaria et Fridericus de Austria, gui se ambo reges Romanorum asserebant, cum copiosis exercitibus contra se venerunt et prope civitatem Mulendorf castra sua sunt metati. Et quia Ludevicus copiosiorem turbam pugnancium habuit, voluit ipsum invadere, sed fluvius in medio fluens ipsum impedivit. Demum Ludevicus tradicionem et perfi- diam quorumdam, quos secum habuit, intelligens ad superiores partes disposuit se wansferre?, et quia Fridericus ipsum insequi non^ valuit, circa Danubium Bavariam prope? Ratisponam gravibus incendiis et spoliis conturbavit. Venerant autem tunc de Boemia in auxilium Ludevico aliqui barones cum armatis, inter quos precipuus erat dominus Wilhelmus dictus Lepus, *qui vir bellicosus extitit*! et ideo factus famosus. Qui quidemé inter familiares contencione exorta thelo vulneratur et die VII" moritur et in Boemia in monasterio, quod suus avus fundaverat®, sepelitur.

Anno* et mense predicto? pius et pacificus princeps Wolframus, marchio Bramburgensis, moritur sine liberis, qui excreverat in diviciis et potencia suos antecessores. Igitur circumsedentes principes mox inceperunt occupare civitates sibi viciniores, Iohanni vero regi Boemie barones et cives de districtu Budisinensi homagium prestare" promiserunt. Et ipse cupiens plura de bonis dicti marchio- natus possidere, cum' CCC galeis cepit fines Saxonie visitare. Opidum, quod Sumerweldi dicitur, tunc obtinuit, Gubny civitatem rex fortiter inpugnavit, sed abinde modicum utilitatis reportavit.

*-* P|dees; HW

contra se P | hostiliter contra se HW

ipsum Pl om HW

non PW! om. H

prope Pletprope HW

*-* Plextititvir bellicosus HW

quidem PW | om. H

prestare W I prestitere PH

cum PW | unc H

Sumerweld P | Simerweld H las. W

1) Eodem...sepelitur. | of. ChronAR L II, cap. 8, p. 253b-254a

2) Ludvicus die 29 т. Septembris a. 1319 ad Monachium cessit.

3) Ulricus Lepus (Oldřich Zajíc) de Valdek monasterium Sancta Benigna (Svatá Dobrotivá) dictum, prope oppidum Hořovice situm a. 1263 fundavit. Ad personam et mortem Vilhelmi Leporis de Valdek cf. Šusta, Úvahy, p. 311-312.

4) Anno...reportavit. | cf. ChronAR L II, cap. 8, p. 254b

5) Die 14^ m. Augusti a. 1319.

a b с d e r g h i j

97


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile