Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
legaliter fuit cesar coronatus. Et cum suo exercitu trans Tiberim transiit potenter
et hostium cuneos strennue penetravit et ecclesiam beati Petri intravit; et tota
concio cleri solempniter cecinit Te Deum laudamus. Deinde transiens contra
Florenciam ipsam obsedit. Inclita? autem urbs Neapolis cesari instanter suplicat,
ut se de ipsa intromittat’. Unde relinquens? magnam miliciam ante Florenciam
iter arripuit versus predictam urbem. Cum autem esset ante civitatem Senis, in
vigilia beate Virginis *Marie* prehabita confessione a fratre Bernhardo de ordine
Predicatorum accepit corpus Christi. Qui digitos lavans venenum vino miscuit? et
cesari bibituro porrexit, qui mox dolore fuit gravatus et post dies sex feliciter ad
Dominum** migravit. Ille autem maleficus ad hostes fugit in continenti.
Sequenti vero anno? impletum est domine Elizabeth *pariendi tempus**
et peperit? filiam primogenitam, quam nomine imperatricis Romanorum Marga-
retham appellavit.
Cum autem? rex Iohannes et dominus Petrus archiepiscopus Magun-
tinensis cum aliis pluribus principibus cum maximo exercitu ad Sueviam perve-
nissent?, venerunt tunc legati et utique ingrati, qui mortem cesaris nunciaverunt et
hoc literis in oculis gemencium declarabant. Tunc acerbi doloris aculeus transfixit
cor regis lohannis et multorum principum aliorum. Dixerunf? quoque principes
ad regem: "Ex quo, domine rex, pater vester, qui causa nostri itineris extitit, ex hoc
seculo migravit, nil* aliud restat, nisi quod cum festinacione revertamur." Sic igitur
tum rex cum suo exercitu revertitur, hunc latrunculorum rapacitas passim
latenter aggreditur, et qui sequestratim ab exercitu graditur, mox capitur et
aufertur.
Anno Domini" M?CCC?XIIII?, XII? Kalendas Maii obiit dominus Clemens
papa V^, IX? anno sedis sue. Hic papa prius Burdegalensis episcopus fuit
8
relinquens PW | delinquens H
*-* P | gravi infirmitate oppressus decubuit et infra paucos dies ad Dominum de hoc seculo HW
* *-* P |regine tempus pariendi H, W
45 pervenissent P | pervenisset HW
€ nil PInon HW
f sedis PW I sede H
1) Henricus VII. Roma die 20" m. Iulii a. 1312 abiit, iterum in breve tempus illuc revertit, denique ad Florenciam, quam eodem
anno mense Novembri oppugnavit, profectus est.
2) Inclita...in continenti. | compendiose secundum ChronAR L I, cap. 115, p. 197a-b
3) Haec dicta singularia sunl et falsa esse videntur.
4) Die 14^ m. Augusti.
5) Fama Henricum veneno obiisse narrans vera non esl. Henricus iam aliquamdiu aegrotabat el causa mortis eius probabiliter
malaria fuisse videtur. Mortuus esl die 24^ m. Augusti a. 1313 in oppido Buonconventa apud Senas (Siena). Cf. Susta, CD
11,2, p. 171-190.
6) Sequenii vero anno...appellavit. | cf. ChronAR L I, cap. 110, p. 181a
7) Die 8 m. luli a. 1313.
8) Cum autem...aliorum. | secundum ChronAR L I, cap. 110, p. 181a-b
9) Dixerunt...aufertur. | cf. ChronAR L I, cap. 110, p. 182a
10) Anno Domini...varias sequestrati. | of. ChronAR L I, cap. 121, p. 214a-b
c
69