1092
1092
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
CAPITULUM XXII.
Quomodo imperator filio suo in Spira et virgini Elizabeth solempniter peregerit
festum nupciarum.
Cum rex! Romanorum vellet celebrare filio suo primogenito solempniter
festum? nupciarum, misit^ servos suos et vocavit principes multos et comites et ba-
rones. Et cum gaudio in Spiram pervenerunt. Et ibidem mandavit rex, ut se et sua
singuli habilitarent ad augendam et agendam gloriam illius festivitatis, et precepit
rex suis procuratoribus omnia necessaria aptari, sicut congruebat regie maiestati.
Omnibus tandem apparatibus et indigenciis ad festum hoc celebre adaptatis et
parietes domorum bissus et purpura vestiebat. Et audite sunt voces multorum
dicencium: salus, honor, virtus et imperium sit tibi, rex noster, quia tu es rex
pacificus et magnificatus? et vultum tuum desiderat videre universa terra. Clamant
enim* iuvenes et virgines, senes cum iunioribus una voce dicentes: vivat rex cum
filio suo in eternum. Et fuit ibi convivium solempniter peractum, rex cum prin-
cipibus, regina cum sponsa et suis iocundissime epulabantur. Circa vero *nonam
diei illius horam*! rex coram principibus ait: "Regnum, ut consuluistis, Boemie
Iohanni, filio meo, confero, ut autem ius forcius sibi competat, hodie sibi virginem
eiusdem regni heredem legitime copulare matrimonialiter nos delectat et iusticia
dictat, ut hoc regnum ab imperio in feodo accipiat, aliorumque principum
tytulum ex hoc legaliter obtineat et nomine." Verbum regis placet omnibus, quia
prius fuit deliberatum. Et assumptis [rex]" cunctis electoribus et principibus et
aliis comitibus ad hostium ecclesie maioris in Spira rex, regalibus solepmniter
indutus vestibus, venit sceptrum habens in manu sedebatque in solio in capite suo
gestans auream coronam. Et factus est repente sonus ex clamore letancium
populorum et ex concursu, ex omni genere musicorum; et venit filius cum
maxima! comitiva cum vexillis regni Boemie. Et facto per filium iuramento sicut
ceteri principes facere consueverunt imperio sacro, ipse sibi regnum Boemie
contulit et titulum et principis nomen et omnibus suis heredibus dedit leganiter!
et donavit et postea ipsum est osculatus. Dominus! vero Iohannes, Coloniensis
festum P | festa HW
misit P let misit HW
etagendam P| om H etaugendam W
magnificatus P | magnificus H lacs. W
enim Plguogue H las. W
*-*P | horam nonam diei illius H. /ae. W
legaliter H | leganiter P lacs. W
rex del. Za | superfl. codd.
maxima P W | magna H
legaliter Em | leganiter codd. (v. et supra)
1) Cum rex...osculatus. | cf. ChronAR L I, cap. 101, p. 148a-149b
= - то = п вп ось
56
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile