Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus IL
CAPITULUM XVII.
De morte *inclyti regis Wencezslai Boemie**.
Postquam rex! filium suum, regem Ungarie, manu valida in Boemiam
reduxisset, morbus tisicus ipsum invasit et illa infirmitas protelata regi cessit ad
interitum, nobis autem prodiit in exemplum. Nam omnem ornatum? totumque
lecti apparatum regalem mox in ipso? debilitatis inicio ad usum hospitalis
Pragensis rex distribuit infirmis et egenis. Tunicam de panno vili griseo cum
amplis manicis et stratum suum cum eodem panno superduxit, vestes quoque
regales pauperibus et egenis distribui mandavit et capillos de capite radi permisit,
et magnam humilitatem verbis et exemplis evidenter ostendit et dixit suis fami-
liaribus, quod si convalesceret, filio suo resignato regno* in Aula Regia, sua
fundacione, semper? disposuerat habitare. Et vocavi? suos familiares et fecit
conscribere debita et ea sine dilacione solvere*. Et ad filium convertit faciem suam
et ait: "Fili mi, tibi iure hereditario debetur tocius dominacionis mee possessio, det
tibi Deus prudenciam et intellectum, ut bene regere posses populum: Deum time,
virtutes cole, pacem et iusticiam dilige." Et iuravit filius patre iubente super caput
sancti Wencezslai, ut pro patre cuncta debita solveret, et lesis satisfacere promisit.
Similiter et nobiles, qui aderant, *hoc facere promiserunt fideliter*' et iuramento
hoc confirmaverunt. Et coniugi sue domine Elizabeth XX* milia marcarum legavit
nomine dotis, et ornatus sue capelle diversis ecclesiis divisit. Et sicut solus? sanus
existens consueverat opera misericordie exercere, scilicet nudos vestire et esurien-
tes reficere, ita mandavit, ut nomine suo hec fierent per suum fidelem. Et missas,
*licet infirmus esset, consuetas*" cum devocione audiebat et mire paciencie fuit in
suis molestiis et doloribus, nec aliquid contra Deum stultum! est locutus, et monita
salubria a viris religiosis cum lacrimis audiebat *et cum magna contricione
*-* PW regis Wencezslai inclyti. H
ipso PW l imperio H
resignato regno P l regno resignato H /aes. W
semper P| om. H laes. W
solvere P | persolvere H laes. W
*_* P | fideliter hoc facere promiserunt HW
XX PW Idecem H
h *.* P | consuetas, licet infirmus esset, HW
contra Deum stultum P | stultum contra Deum HW
1) Postquam rex...in exemplum. I cf. ChronAR, L I, cap. 72, p. 91a
2) Nam omnem ornatum...habitare. | cf. ChvonAR L I, cap. 73, p. 92a
3) Et vocavit...divisit. | compendiose secundum ChronAR l. I, cap. 74, p. 93b-94b
4) Virtutes regis Venceslai II. in quatuor capitulis ChvonAR (l. I, cap. 75-79, p. 94b-97a) prolixe laudantur.
46