Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
Pastor hic divus sit vita perpete vivus,
regat, proficiat, felix super omnia vivat. Amen“
Notabile quoddam de ordine dominorum episcoporum Pragensium.
Advertendum est?, quod tempore regis Przsemisl fuit Iohannes tercius, episcopus
Pragensis XXIV", qui prefuit ecclesie Pragensi XXIV annis cum dimidio!.
Defuncto quoque rege Przsemysl dominus Iohannes episcopus eodem anno ad
Dominum migravit, cui successit dominus Thobias, *Pragensis episcopus XXV^,
qui tempore regis Wencezslai** sedit in episcopatu XVII annis cum dimidio?. Qui
primus ad servitutem regis se dedit, et per eum incepit servitus in milicia
armatorum ad regalem expedicionem, quod prius per suos antecessores fieri non
consuevit. Quo defuncto^ rex Wencezslaus dominum lohannem, fratrem suum
bastardum et non legittimum, prepositum Wissegradensem, nitebatur ad episco-
patum promovere, quod facere non potuit sine papali dispensacione. Sed dominus
Iohannes, Saccensis prepositus, consulit domino regi, ut dominus Gregorius,
*decanus Pragensis, qui tunc erat** sexagenarius, in episcopum promoveretur sub
hac spe, ut post discessum ipsius! prefatus frater regis promoveretur. Sed Deus
aliter ordinavit, quam homo cogitavit, quia ille cicius existens iuvenis decessit?
quam antiquus?. Et predictus dominus Gregorius sex annis Pragensem rexit
ecclesiam, post cuius obitum dominus lohannes quartus, Pragensis episcopus
XXVII", filius nobilis viri domini Gregorii de Drazicz, divina gracia providente" in
episcopum Pragensem est electus et confirmatus, de quo in sequentibus plenius
continetur *et de suis actibus et operibus saluberrimis omni laude dignissimis, que
nullus fecit suorum antecessorum*'. Qui fuit temporibus istorum regum: regis
Wencezslai sexti^ regis Wencezslai iuvenis; regis Rudolphi, ducis Austrie, filii
domini Alberti, regis Romanorum; regis Henrici, ducis Karinthie; regis Iohannis,
comitis de Lucenburch, filii regis Romanorum.
Amen P| om H las. W
est PW! om. H
*_* P| XXV" Pragensis episcopus, qui tempore Wencezslai regis HW
Quo defuncto PW | om. H
*-* P tunc Pragensis decanus, qui erat H. tunc decanus Pragensis, qui erat W
ipsius PW leius H
decessit P W | discessit H
! providente P | cooperante HW
|! *-* PWIom H
| sexti PW | regis sexti H
1) lohannes 111. de Dražice (1258-1278).
2) Thobias de Bechyné (1278-1296).
3) Iohannes, praepositus Wissegradensis, iam die 26° т. Augusti a. 1296 mortuus est.
- по an oz
= x
45