Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
vestivit et statutis diebus cuilibet pauperi ad suam curiam venienti denarium
dedit. Et pauperes in ecclesia *Pragensi clerici et layci*? adventum suum cum
gaudio prestolabantur, *nam cuilibet fuit largitus denarium per magistrum
Michaelem*, suum dispensatorem. Et sic! sex opera misericordie tam corporalia
quam spiritualia devocius exercebat, unde Deo, que Dei sunt, reddebat, et «regi» 4,
que regis sunt, restituebat. Nam quocienscumque rex ad expedicionem sive bel-
lum properabat, mox secum in propria persona cum magno exercitu, vel loco sui
electam miliciam optime expeditam cum propriis sumptibus transmittebat.
Ecclesias quoque plures in sua diocesi et precipue in episcopatu construxit,
municiones ac varia commoda et edificia instaurando. Specialiter curiam suam!
circa pontem Pragensem venustissime reformavit. *Nam prius porta eius de rudi
opere cum lignis et septis et alia commoda intrinseca facta fuerunt, ipse vero in
porta turrim de lapidibus sectis et dolatis fortissimam erexit et granaria usque ad
turrim pontis cum aliis pluribus edificiis valide perfecit, lateribus ea firmiter
tegendo. Capellam pulcherrimis picturis depingi procuravit, in qua ymagines
omnium episcoporum Pragensium secundum ordinem sunt situate. Pallacium
vero sive cenaculum scripturis et picturis extat repletum, multi quidem versus
doctrinales et morales sunt ibi notati et multi clipei principum, baronum ac regni
nobilium sunt decenter depicti. Speciale vero commodum suum variis ymaginibus
fuit decoratum et simbolum prophetarum et apostolorum cum suis propriis
figuris et scripturis exstat signatum in optima proporcione, quod de curia cum
prefatis versibus attulit romana**.
Tunc urbs? letatur, Iohannes quando! creatur
in dominum, plaudit gens tota, libencius audit.
Pastor fit iste, putat ex hoc, quod sibi triste
nullum succrescat, sed gaudia sola capescat.
Sic plebs exultat, clamoribus aula resultat.
Fit totusque chorus clero psallente sonorus,
letantes mente de pastore sapiente
canonici cuncti, clerici carmen cecinere,
parvuli cum magnis pariter hylaresque fuere.
? *-* P [clerici etlayci Pragensi HW
b +. *PWlon H
€ sic PW | om. H
d regi suppl. Za (W secundum Loserth) | om. HP
€ *-* PWI on H
f quando Plcum H om. W
Y) Curia episcopalis in Minore civitate Pragensi sita est, in loco, quem hodiernae plateae Mostecká, Josefská, Letenská,
U lužického semináře el forum Drazické dictum determinant.
2) Versus e duobus capitulis libri primi ChronAR sumpti sunt: Tunc urbs...capescat. = cap. 96, p. 114a; Sic plebs...vivat. cf.
(non ad verbum) cap. 62, p. 75a
44