Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
dominum concorditer elegerunt. Venerunt igitur quidam magni nobiles ad regem
et? filium suum in regem postulaverunt. Qui tamen de maturo consilio suorum
eorum peticioni? consensit et hoc fecit, quia consolacionem patrie et pauperum ex
hoc previdit profuturam. Unde iuvenis rex Wencezslaus XIII? etatis sue anno in
Ungariam cum innumera multitudine est profectus, eodem quoque anno per
Colosensem archiepiscopum in civitate Alba regum Ungarie corona et dyademate
cum preclara solempnitate est coronatus; et peracto festivitatis gaudio in Budinam
ipsum honorifice deduxerunt.
Et licet! Bonifacius papa VIII Karulum adolescentem, Karuli regis Sicilie
filium?, in Ungariam pro rege transmisisset et rex Romanorum Albertus eciam sibi
opposuit, verum tamen proficere non potuerunt. Rex autem filium suum, regem
Ungarie, cum magno exercitu visitavit; et dulci presencia et allocucione cum
amplexibus fruebantur et causis eorum feliciter peractis in Boemiam pater cum
filio feliciter sunt reversi.
Ecce? Boemorum rex fit rex Ungariorum.
Plaude Boemica gens, tua sit letissima iam mens,
Ungara, Polona? tibi subiacet ecce corona.
Hunc lauda regem, iam regna tenent tria legem,
ipsis quam rex dat, unus cum laudibus exstat.
Hic commendandus princeps et semper amandus,
qui regnat late de magnifica probitate.
Rex merito crevit, cuius virtus inolevit
et fulgens vita claro stat honore polita.
3 et Pl om. HW
b eorum peticioni P | peticioni eorum HW
€ feliciter P | hilariter HW
d Ungara, Polona P H | Ungaria, Polonia W
1) Et licet...reversi. | secundum ChronAR L I, cap. 68, p. 84b-85a
2) Carolus Robertus, filius Caroli Martel et Clementinae, sororis Rudolphi Habsburgensis, sobrinus Venceslai III. erat.
3) Versus e ChronAR, I. 1, cap. 68, p. 84a-b sumpti sunt.
38