Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
planctum magnum super eam! . Vixit autem post coronacionem suam nisi XVII diebus
et tunc quasi fulgida et excellens lucerna fuit extincta ex Dei permissione.
Auspicium letum deplorat nobile festum.
Principium letum cecat veniens cito letum
Namque coronata post tam solempnia grata
proch dolor! exuta nexu carnis bona Guta.
Nomen? habens a re, vivens sine crimine clare.
Inclita^ regina fuerat, cui sit medicina
dextra larga Dei, sibi dans sedem requiei.
Et quis non fleret et toto corde doleret,
quando conspiceret, quod mortua forma iaceret.
Et speculum verum preclarum hoc mulierum,
servans virtutem tribuens aliisque salutem.
Laude fuit digna, generosa, pudica, benigna.
Et eodem tempore rex? misit Florenciam pro viris idoneis et discretis, qui
venientes ad mandatum regis novum nummisma fabricaverunt. Anno igitur
Domini MCCC mense Iulio moneta fuit facta grossorum Pragensium et denario-
rum parvorum, quia prius fuit frequens variacio monete et pauperibus valde
dampnosa, et precipue mercatoribus non expediebat, quia denarius, qui heri et
nudius tercius fuerat bonus et datilis, post breve dierum spacium esse desineret
usualis.
Corda facit leta quam pluribus ista moneta.
Grossum denarium multi reputant quasi divum,
hunc qui conservant pluresque simul coacervant.
Et quasi pro sanctis venerantur eos, quia tantis
grossis de multis spes est permaxima stultis.
Hic grossus nummus iam iam manet undique firmus,
quem scio dispersum longe, sed raro reversum.
? Nomen PW | Notum H
b incita PW linclinata H
1) Ad. 8, 2
2) Et eodem tempore rex...reversum. | cf. ChronAR L I, cap. 66, p. 80b-81a
36