Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
CAPITULUM VIII.
Quomodo rex Crakoviam iverit* cum exercitu magno et quomodo precinctus fuit
gladio militari.
Ad regem! nuncii veniunt, qui ducatum Crakovie, de quo se noviter
intromiserat, non tam circumsedencium principum quam incolarum nobilium
insidiis incessanter vastari lingua et literis narraverunt. Rex igitur domino Ottoni?,
marchioni de Bramburch literas dirigit et, ut sibi in auxilium veniat, postulat cum
instancia et requirit. Ipse vero armatorum multitudinem congregat indilate et regi
in auxilium propria in persona venit cui rex magna munera largitur. Et
Opuliensis, Ratiboriensis, Butunensis?, *Thessinensis, quatuor** uterini fratres?, ad
regem venerunt, qui ducatus suos ab ipso in feodo suscipientes suis imperiis
amodo voluntarie parere promittunt. Et cum venisset Crakoviam ab universis
eiusdem ducatus nobilibus cum ingenti leticia fuit susceptus, consiliis autem? pacis
ibidem pertractatis ulterius proposuit proficisci. Et mox quadrigis adaptatis et
equitibus in Zyradiam venit, ubi *tentoria sua figens** in die sancti Wencezslai*
potenter ipsum oppidum expugnavit, turbatores quoque pacis, videlicet
Loketkonem* cum fratre suo, captivitatis sue legibus mancipavit? et reversus est ad
propria cum victorie palma.
In illo quoque tempore”, quo Rudolphus, Romanorum rex*, Gutam, filiam
suam, regi tradidit pro consorte, ipse ducatum Austrie a Moravie metis" usque ad
margines Danubii eidem dotalicii nomine assignavit. Albertus vero', eiusdem
? iverit Plivit H adivit W
b Butunensis P | on. HW
€ *-* P | Thessinensis duces, quatuor H Thessinensis duces, duces III? , М
d autem PW lom. H
* *-* P|figens tentoria HW
f Loketkonem P W | Lokotkonem H
£ Romanorum rex Plrex Romanorum HW
h a Moravie metis P | a metis Moravie HW
| vero Pl om. HW
1) Ad regem...victorie palma. | cf. ChronAR L 1, cap. 43, p. 53b-54b
2) Otto Brandenburgensis, dictus Longus, olim tutor Venceslai pueri et gubernator regni Bohemiae, cuius coniunx Bozena soror
regis Przemysli Ottacari II erat.
3) Qui erant: Boleslaus (Bolek), dux oliensis, Przemyslav (Premysl), dux Ratiboriensis, Casimirus II., dux Bytumensis, Mesco
(Mećisłav) I., dux Tessinensis. Cf. Susta, CD II, 1, p. 448, Zemlicka, p. 175.
4) Die 28° m. Septembris a. 1292. Cf. Zemlicka, p. 178.
5) Cognomine Loketko (Lokytek) Vladislaus, dux Cracoviensis et Sandomeriensis, postea rex Poloniae (1320), qui homo parvae
figurae erat, appellatus est.
6) Litterae ad hoc spectantes die P et 13° m. Octobris a. 1292 datae sunt (v. RBM II, n. 1590-1592).
7) In illo quoque tempore...impediviL I cf. ChronAR L I, cap. 45, p. 55b-56a
24