EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

conquirebat et conquirendo** diligebat. Quadam die audiverat in guibusdam auri- fodinis grande granum auri ad instar magni pomi seu pugni inventum fuisse, pro quo quam plures nuncios misit, et quociens quis portam curie aperuit, inquirebat, utrum intrans cum dicto grano advenisset, affectans hoc magno gaudio possidere, et cum sibi allatum fuit, cum magna diligencia id cum alio thesauro fecit con- servari.

Et rex Wencezslaus post multa acta et exercicia regalia et militaria, cum tempore autumpnali insisteret venacioni, fuit valida infirmitate gravatus et perve- niens ad curiam suam Poczapel? prope Weronam ibidem de hac vita migravit!. Milites? vero quidam, qui tunc aderant, hoc celantes, intestina sua omnia excipien- tes, ibidem in ecclesia sepelierunt, corpus vero regale clam ad castrum Pragense deduxerunt et ibidem sub magna custodia in turri posuerunt. Si quis vero *coram rege negocia sua vellet* tractare, illi dixerunt, quod rex medicinam sumpsisset et non valeret aliquibus negociis occupari. Et mox miserunt *literas regio sigillo signatas*" caute ad quosdam, qui castra regalia tenebant, et ad stipendiarios, quibus rex obligaverat bona regalia, cum litem haberet cum filio suo' Przsemisl marchione in Moravia existente. Qui visis literis quasi mandatis regalibus obedientes, cum ad castrum Pragense venissent, sigillatim ad corpus regale eos intromittentes captivitati) mancipaverunt, et sic coacti bona regalia restituerunt; et deinde pretaxatum corpus regale ad sanctum Franciscum in loco sue fundacionis in Maiori civitate Pragensi honorifice sepelierunt".

a *_* P | studio conquirendo HW

b inventum fuisse H W | invenisse P

* gaudio P | desiderio HW

4 Poczapel P | in Poczapel H Poczapl W

* Milites P | Nobiles HW

f inturri P lin turrim H lacs. W

8€ *-* P|vellet coram rege negocia sua HW h *-* PW llitteram sigillo regio signatam H ! suo Plom. Н las. W

J captivitati PW I captivati H semper

k sepelierunt P | sepelitur HW

1) Rex Venceslaus I. die 22° m. Septembris a. 1253 mortuus est.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile