EN | ES |

1092

1092


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

XXVIII. Quomodo idem? cum exercitu magno in Ungariam processit.

XXIX. Quomodo idem ex inductu baronum terre iussit Theutonicos multos exire de regno*.

XXX. Quomodo idem cum suo patruo, archiepiscopo Treverensi, adversus Fridericum*, ducem Austrie, pugnaverunt.

XXXI. De vocacione ad curiam Romanam venerabilis domini Iohannis IV., Pragensis episcopi XXVII, et de eius actibus gloriosis?.

CAPITULUM [.

*De actibus Wencezslai monoculi et de eius occasu*f,

Quoniam status et mores et actus in prima parte cronice Pragensis ducum et principum et dominorum regni Boemie descripti sunt sufficienter, nunc vero in secunda parte predicte cronice Pragensis serenissimorum principum et domino- rum regis Wencezslai monoculi et filii sui, dominorum episcoporum et aliorum nobilium virorum regni Boemie *secundum mandatum et informacionem vest- ram, o pater venerande,** scriptis studiosius cupio commendare.

Qui quidem rex Wencezslaus mira sollicitudine et frequencia in vena- cionum exerciciis delectabatur. Quadam die eo in nemore feram insequente ramo arboris in oculo graviter fuit offensus. Quem medici et cirurgici" curare volentes ipsum lesum oculum recuperacionis causa inciderunt, quapropter rex in eodem oculo virtute visiva fuit privatus! .

Idem quoque rex habuit duos heredes, videlicet Wladislaum et Przsemysl. Wladislao, seniori suo filio, contulit Moravie marchionatum, quem cum pro tem- pore gubernasset, non post multum tempore spacium solvit debitum nature?. Post cuius decessum filio iuniori predicto prefatum contulit marchionatum. Qui qui- dem immemor preceptorum Dei et usus consilio pravorum, patri suo, regi memorato, cepit esse inobediens et contrarius totoque conatu rebellare; quem de

idem P | rex Iohannes H, W sic et infra de regno P Ide terra sive regno HW Fridericum P | Fridricum HW semper gloriosis PW | deest H Capitulum I manu posteriore secundum indicem praecedentem adscr. P | deest HW semper *-* PWIDe actibus regis Wencezslai monoculi et de morte eiusdem H *-* PWI deest H et cirurgici P | deest H lacs. W ) Cf. Dalimil, cap. 77 (al. 81), p. 304. 2) Vladislaus, filius primogenitus regis Venceslai I., iuvenis die 3? m. lanuarii a. 1247 obiil.

a b c d e f g h 1


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile